![[]](img/image.png)
COMPLEXIONATUS, Certa ratione constitutus, ab Italo
Complessionare, Gall. Complexioné. Auctor de
Disciplina Scholarium cap. 3 :
An inferioris naturæ Complexionata virtutem sive eclipsim contrahant ex planetis, an ex primis generantibus.Menot. Serm. Quadragesim. fol. 215. recto col. 1 :
Quamvis enim non sit naturale sanguinem sudare, si tamen consideremus causam, non est mirum quod corpus Christi erat excellentissime Complexionatum, etc.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat.
ex Cod. reg. 7684 : Complexionatus, Complexionné, i. dispositus.Pro temperatione cœli utitur Froissart. vol. 2. cap. 92 :
Le pays(d'Espagne)n'est pas Complexionné à celui de France.