« »
 
[]« Compurgator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 472c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPURGATOR
COMPURGATOR, Testis qui una cum reo jurabat, ut absolveretur. Inquisitores Albigensium hujusmodi Compurgatores admittebant, qui fidem facerent pro suspectis de hæresi. Modus procedendi [] contra Hæreticos apud Marten. Anecd. tom. 5. col. 1801 :
Qualiter Compurgatores jurare debeant. Compurgatores jurabunt in hunc modum : Ego talis juro per Deum et hæc sancta quatuor Evangelia, quæ in manibus meis teneo, me firmiter credere, quod talis non fuit Insabbatus, Valdensis, vel Pauperum de Lugduno, neque Hæreticus credens eorum erroribus, et credo firmiter eum in hoc jurasse verum.
Post hoc juramentum additur :
Videat tamen Judex quia ex quo certum numerum Compurgatorum duxerit alicui injungendum, non est honestum, quod postea mutet, ut sic Lateranense Concilium illudatur.
Vide Juramentum ad lineam, Sacramentarii.