« »
 
[]« Concessus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 476c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCESSUS
CONCESSUS, Concessio, Idem quod Favor, consilium, laudimium : consensus [] nempe Domini in feudi, vel prædii distractione, seu præstatio quæ eidem fit pro ejusmodi consensu. Tabularium Brivatense Charta 110 :
Et habet Concessum, et ubladas et nebulas, et pigmentum.
Tabularium Vindocinense Charta 343 :
Haiminius emit de Engilberto duos pratorum agripennos 25. solidis : horum de uno Canonici sancti Georgii de Concessu habuerunt 3. sol. quia de potestate eorum erat.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 467. enumeratis aliquot donationibus addit,
Hæc omnia supradicta Concessit dominus eorum, etc.
Et pag. 496 :
Nec omnia quæ Fulcoius dederat Monachis, Concessit Robertus de Calvimonte, qui Capitalis Dominus erat.
Et pag. 575 :
Et pro concessione auri unciam habuit.
Adde pag. 582. etc. Concessionem facere præterea dicebantur infantuli, quibus ut ii concessisse seu donationibus assensum præbuisse putarentur, dabatur nummus seu denarius. Tabular. Absiense fol. 126 :
Et filiæ Petronilla et Nigra, et quæ non poterat loqui, sed nummus ei datus est pro Concessione cum esset in Chauvin Ugo, et qui nummum accepit pro Concessione, cum esset infantulus, quod fecerunt in villa, quæ vocatur Chillos.
Fol. 137 :
In crastino vero apud Jalceroiam Petrus filius Joannis Marot, et Joannes ejusdem Petri frater, qui non loquebatur ; sed in ulnis matris suæ nummum pro Concessione accepit.
Et fol. 175 :
Et alius, qui erat infantulus, pro cujus Concessione nutrix sua nummum accepit.
Tabularium Vindocinense ann. 1130 :
Notandum vero et sciendum est, quod Haldeburgis minor filiæ Amelinæ sorori Rainaldi sexto loco superius nominata in cunabulis erat, quando hæc Concessio facta est. Mater vero ejus, quæ eam nutriebat, nomine filiæ suæ, sicut mos est, Concessionem fecit.
Idem Tabular. ch. 747 :
Infantesque ipsius, qui præfatæ non interfuerunt conventioni, Burchardum scilicet et Aremburgem et Joannem, tangendo eam, firmare seu annuere fecit, datis pro hac singulis denariis.
Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 131 :
Statuimus ut denarios pellitiis eorum deditos, qui de infra nominatis obedientiis in Natali Domini censualiter debentur, unus e Monachis, quem Abbas et Capitulum elegerint, recipiat.
Tabular. Monasterii S. Joannis Ambian. fol. 221 :
Cum autem Beatrix filia mea non haberet ætatem creantandi, recepit denarios, qui dari solent pueris in consimili venditione secundum consuetudinem patriæ approbatam. Act. ann. 1226. mense Maio.
Idem Tabular. fol. 288 :
Alii vero cum necdum haberent ætatem, quoad jurare possent, habuerunt denarios pro Concessione, qui solent dari pueris, secundum terræ consuetudinem approbatam. ann. 1225.
Ita rursum fol. 490. 258.