« Concomitantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 482a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCOMITANTIA
CONCOMITANTIA, Comitatus. Gesta in captura Bernardi Saget Episc. Apamiensis circa annum
1300. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1322 :
Idemque Episcopus ex tunc de Tholosa arripuit iter suum eundi in Franciam, concomitantibus ipsum prædicto Magistro Balistariorum ac Senescallo Tholosano.... Qui in tali Concomitantia veniebat, seu ducebatur, etc.Theologis Gallice scribentibus nota est vox Concomitance non prorsus absimili ratione in moralibus, ut cum disserunt de virtutum inter se connexione, de corpore et sanguine Christi sub utraque specie panis et vini positis per Concomitantiam, quod amplius nequeant separari. Bract. lib. 2. tract. 1. cap. 16. n. 8 :
Sunt etiam quædam consuetudines, quæ servitia non dicuntur, nec Concomitantia servitiorum ;id est cum servitiis connexa, quemadmodum Philosophi Concomitantia dicunt pro Connexa.