« »
 
[]« 1 concordia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 482b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCORDIA1
1. CONCORDIA, pro Fœdere vel pacto legitur apud Thomam Madox in Formulari Anglicano pag. 75. Rymerum tom. 4. pag. 396. col. 1. et alibi. Hinc Concordia celata dicitur, si bene conjecto, de ea conventione seu pactione, quam inconsulto judice ineunt litigantes, postquam res in judicium vocata est : quod fieri vetant Consuetudines Furnenses in Archivo S. Audomari his verbis :
Quicumque plegios dederit de prosequendo clamore suo et non fuerit prosequutus, emendabit Comiti tres libras, et amittet clamorem suum : quamvis aliquis clamorem suum facere noluerit vel perdiderit, Justitiarius tamen jus suum habebit. Quicumque fecerit Concordiam celatam, id est, Halesona, emendabit Comiti tres libras.
Vide Halesone.