« »
 
[]« Concubinarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 483b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONCUBINARIUS
CONCUBINARIUS, Catullo et Curtio Concubinus, Qui Concubinam habet, Gall. Concubinaire. Legitur apud Lindwoodum lib. 1. Provincialis tit. 2. et Martenium tom. 4. Anecd. col. 390. necnon alibi.
P. Carpentier, 1766.
Catullo in Epithal. Mallii et Quintil. in Institut. lib. 1. cap. 2. et Declamat. 3 :
Concubinus
est Catamitus ; at in Q. Curtio lib. 10. cap. 2. ϰαταχρηστιϰῶς dicuntur Milites Concubini pellicum suarum. Hæc ex animadversionibus D. Falconet. Sensu vulgari pro eo, qui concubinam habet, legitur apud Joan. Clerée, qui Ludov. XII. a confessionibus erat, in serm. Domin. palmar. :
Pauper Concubinarie, quot sunt anni quibus tenes concubinam ? Concubin,
in Lit. remiss. ann. 1468. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 139 :
Le suppliant respondit : ort, vil, villain, Concubin, je ne te crains. Quoqubinaige,
pro Concubinage in aliis ann. 1407. ex Reg. 161. ch. 348 :
Icellui Jaquet et Perrette la Platelle demouroient ensemble en Quoqubinaige.