« »
 
[]« Condamina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 484b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDAMINA
CONDAMINA, vel Condomina, Narbonensibus Condomine, quasi, Condominium a jure unius Domini dicta, vel ut alii volunt, quasi Campus Domini, nam in Occitania, maxime versus Sevennas Camp, aut Con, Campum sonat ; ubi hæ Condaminæ ab omni onere agrario immunes censentur. Condomina, legitur in Glossis Isidori, et est agrorum σύγϰτησις. Gloss. Græco-Lat. : Σύγϰτησις, Saltus. Placitum Attonis Arelatensis Archiepiscopi, in Chartulario Archiepiscopi Arelat. fol. 22 :
Et laxaverunt similiter Archiepiscopo Attoni affrontationem suæ Condaminæ quæ est juxta domum, cum juncaria quantum prædicta Condamina tenet.
Chronicon S. Benigni Divion. :
Dedit partem unius Condaminæ. Condamina mea dominicaria,
in Tabul. Belliloc. n. 174. Vita S. Gallæ apud Bollandum 1. Febr. pag. 940 :
Cum messium tempus advenisset, nuntiatum est S. Gallæ ab actore suo,... quod condaminam suam quidam presbyter cum messe tulisset.
Sic enim legendum, pro Condanimam, uti præfert Codex MS. Charta anni 979. in Archivo S. Victoris Massil. num. 13. Diœc. Avenion. :
Condamina una quæ habet pro longo dextras de ambos latus 238. et in quacumque fronte dextras 130.
Notitia anni 993. de conventione inter Adalardum Abb. S. Victoris Massil. et Willelmum Vicecomit. de villa Cathedræ apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 350 :
Abbas vero missis bobus cepit terram, quæ est ante Ecclesiam S. Damiani ambienter excolere, et huc illuc rumpere terram ad faciendam Condaminam.
Charta Alphanti Episc. Aptensis ex Chartul. ejusd. Ecclesiæ fol. 44 :
Est [] autem Condamina illa capiens de terra arabili modiatas tres.
Vide Bibl. Sebusianam Cent. 2. cap. 7. Anton. Ruffium in Comitib. Provinciæ pag. 61. tom. 6. Spicileg. pag. 455. Perardum pag. 208. Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 90. Marcam Hispan. col. 765. 853. 984. Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 458. etc.
P. Carpentier, 1766.
Non unius significationis fuit hæc vox : pro Agris oppido adjacentibus legitur in Charta ann. 1328. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 166 :
Tota Condamina sive orta prædicta ad ampliationem burgi Carcassonensis per gentes regias posita fuisset et retenta, ac pro tota ipsa Condomina vel orta, etc. Bastidæ
seu prædio rustico cum mansione synonyma est, in Charta ann. 1351. ex Reg. 80. ch. 107 :
Quandam Condaminam seu bastidam, etc.
Idem ergo quod Casalaticum, Casata, Mansus, et cætera id genus.
Condomina, in Charta ann. 1088. apud Catellum in Comitib. Tolos. pag. 134. in Charta ann. 1032. ex Archivo S. Victoris Massil. et in Statutis Arelat. MSS. art. 134.
Condemina. Charta ann. 937. in Tabul. Eccl. Augustod. :
Sunt ibi mansi absi novem, et solvunt reditus terræ. Sunt aliæ Condeminæ 3. ad sationem mod. 100.
Infra :
In villa Ploado invenerunt Condeminas 3. ubi possunt seminare modios 13.
Alia Caroli Regis an. 18. Ind. 6. ex Tabulario Eccl. S. Cyrici Nivern. :
Mercatum ibi adhærentem fronti jamdictæ Ecclesiæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Condimina. Aimoinus in Translatione S. Vincentii Mart. lib. 2. num. 18 :
Monachi Hermengaudum Albiæ Comitem adierunt, orantes ut ab hostium invasione equorumque depastione sata Condiminæ suæ protegeret.
Conduma, Eadem notione. Papias : Conduma, domus cum curia et cæteris necessariis. Glossæ MSS. : Conduma, vel Cumma, domus elevata. Gregorius M. lib. 9. Epist. 14 :
Unam illi de jure Ecclesiæ deputare Condumam debuisses.
Idem lib. 10. Epist. 12 :
Percepta prius donatione legitima, id est fundos campulos cum Conduma una.
Occurrit rursum lib. 11. Epist. 20. Charta Caroli C. Reg. Fr. ann. 18. Ind. 2. in Tabul. Dervensi :
In Almiaca corte terras indominicatas, ubi Conduma Monachorum fieri debeat, cum prato et mansis undecim et dimidio.
Condoma. Charta Longobardica ann. 774. apud Ughellum tom. 8. pag. 35 :
Concessimus in nominato Monasterio S. Sophiæ Condomas 4. ex ipso Gastaldo.
Infra :
In ipso loco cortes et Condomas tres.
Adde pag. 40. 41. 576. 583. 585. 590. 615. 618. 625. 638. quibus omnibus in locis Conduma, et Condoma, idem valet quod Condamina : neque a dumetis vox formata, ut censet Ludovicus de la Cerda.
P. Carpentier, 1766.
Alia est Muratorii tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 792. opinio, quam validis certe argumentis probat Vir eruditissimus : apertiora pro Glossarii instituto seligemus. Et primo quidem non loca, non prædia Condumæ fuerunt, sed viri et feminæ servilis conditionis, in una domo ac prædio, sibi ad excolendum traditis, habitantes et conviventes ; unde vocis fortean origo. Diploma Liutprandi Benev. ducis ann. 747. tom. 1. part. 2. Script. Ital. col. 374 :
Condoma nomine Dodone cum uxore, filios et filias suas, vel cum integra eorum pertinentia, et Condoma nomine Condolus,... et Condoma nomine Mauro, etc.
Aliud Sichenolfi Salernit. princip. ibid. [] col. 392 :
Narraverunt nobis ut rem illam, quam ego dare volebam, fuisset appretiata auri solidos mille quincentos, absque Condomas duas cum filiæ suæ, qui inde sunt pertinentes, id est, Rodepertus cum uxore sua et tres filiæ suæ, et Demoaldus cum uxore et una filia sua.
Unde etiam colligitur Condomas appellatas fuisse familias ejusmodi colonorum. Quænam vero fuerit eorumdem conditio, discimus ex Judicato Arichisii Benev. ducis in Chron. S. Sophiæ apud Ughell. tom. 8. Ital. sacr. iæ. edit. pag. 617 :
Condoma, quam bonæ recordationis domna Theoderada, cum domno Gisolfo filio suo, obtulerunt in prædicto monasterio, quæ habitare videtur in Prata, Zacharias, qui fuit abbas, contra canonicam regulam liberavit, sicque modo se a suo servitio subtrahere quærunt. Nos dum talia audissemus, jussimus ante nostra vestigia ipsos homines, id est, Cœlestinum, Lupum et Ursum... et inquisivimus eos, pro qua ratione se a servitio ipsius monasterii subtraherent.
Aliquid tamen discriminis inter vulgares servos et Condomas intercessisse innuit Charta Gisolfi ducis ibid. qua eidem monasterio largitur substantiam Auroaldi, casas, domos coltas, Condomas, servos et ancillas. Non alii itaque fuerunt Condomæ a Casatis, Colonis, Massariis, quorum non una eademque fuit conditio. Vide in his vocibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Contamina. Charta ann. 1222. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 505 :
Imprimis concedo et confirmo donum quod Guido Comes et Mathildis uxor ejusdem eidem domui dederunt, scilicet quamdam Contaminam, etc.
Contaminia, Eodem perinde significatu. Charta Falconis de Jaligniaco ann. 1056 :
Dedi... omnia quæcumque in Tressalio... possidebam ; scilicet in Contaminiis, in molendinis, in olchis, in ordeis, etc.
Contaminea. Charta ann. 1020. apud Guichenonum in Bibl. Sebusiana Cent. 1. cap. 40 :
Vineam indominicatam unam medietatem, Contamineam indominicatam unam medietatem, etc.
Condominicatus. Hist. Episcopor. Autissiod. cap. 53 :
Et campos, qui vulgo Condominicati vocantur, Episcoporum ditione restituit.