« »
 
[]« Condictum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 487b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDICTUM
CONDICTUM, in Concilio Cloveshoiensi ann. 747. cap. 4. 7. quod Decretum appellatur cap. 10. 13. Mandatum, cap. 11. 18. Edictum cap. 12. etc. Sed in Actis fundationis Monast. Murensis idem videtur quod tribunal ubi jus dicitur ; idem videtur quod Condictio :
Populus autem iste vadit ad Condictum Episcopi, et quo cæteri ejus convicanei vadunt, scilicet ad Windesch, ibique Ecclesiasticum jus audiat et sustinebit, sicut constitutum est omni sanctæ Ecclesiæ.
Chart. ann. 1262. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 4. pag. 903 :
Advocatus habebit et tria Condicta in anno, quæ dicuntur Jahrgeding. Quicumque absentaverit se ab his componet. Post ista tria Condicta homines ibunt ad alia Condicta, rogati vel vocati, secundum justitias ibidem dictatas et approbatas.