« »
 
CONDIRIGERE 1, CONDIRIGERE 2.
[]« 1 condirigere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 487b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDIRIGERE1
1. CONDIRIGERE, Dirigere, mittere. Capitulare de Villis cap. 8 :
Aliunde vinum peculiare comparando emere faciant, unde ad villas dominicas Condirigere possint.
Vita S. Bathildis num. 7 :
Theodefredus nunc Episcopus, tunc vero Abbas, magno gregi fratrum præfuit, [] quem de Lexovio Monasterio... ad prædictum fratrum cœnobium Condirexit.
[]« 2 condirigere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 487c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDIRIGERE2
2. CONDIRIGERE, interdum est frui, uti re aliqua, eam possidere, regere, instruere, etc. Formula incerti auctoris 27. apud Bignon :
Sic taliter ut tempore vitæ meæ ipsas res habere et usare, vel Condirigere debeam.
Alia quæ proxime sequitur :
Quod et ita fecimus, sic taliter, ut tempore vitæ suæ ipsas res per nostrum beneficium habere, vel Condirigere, sive usare debeas.
Form. 50 :
Et usque ad annos tantos fructum quem ibidem Deus dederit, ad partem tuam habere debeas, et ipsam vineam Condirigere facias.
Formulæ Pithœi cap. 38 :
Tibi ipsa portione ad excolendum et Condirigendum, etc.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 65 :
Rochas namque habeant Potestates in tali dominio, ut quicumque eas habet in suo fevo, vel in suo alodio, non Condirigat super eas, nec juxta eas, fortitudinem aliquam, nec castrum, nec Ecclesiam, sive Monasterium, sine licentia et consilio Principis : quod si fecerit aliquis, qui suum honorem habeat juratum Principi, perjurus erit, et hoc sine aliqua intermissione, donec dimittat Condirectionem.
Querimonia Berengarii Vicecom. Narbonensis adversus Guiffredum Archiepisc. Narbon. ann. 1056 :
Ego autem consensi ipsam meam medietatem Condirectioni ipsius Ecclesiæ, sed ille non in ejus Condirectionem, sed in destructionem misit, etc.
Charta Ludov. VII. Reg. Franc. ann. 1165. pro Ecclesia Narbonensi :
Et ut liceat jam dicto Pontio Archipræsuli et successoribus suis omnia castra, quæ nunc habet, et possidet, sive aliquis Narbonensis Ecclesiæ, Condirigere, et efforsare, et in alio loco de novo construere et transmutare, etc.
Condirectum, Condirecta, et Condricta Terra, crebro occurrit in Chartis Occitanicis : cui vocabulo annectitur, vel opponitur Erema :
Terra erema et Condirecta.
Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonensis ann. 1082 :
Eremum et Condirectum, sensos, usaticos, etc.
Charta Berengarii de Belpin Militis Comitatus Ceritaniæ ann. 1238 :
Molendina Condirecta et destructa.
Donatio Rogerii Comitis Fuxensis circa ann. 1075 :
Ego Rogerius Comes et conjux mea Sicardis Comitissa.... donamus Domino Deo.... dompno Abbati Frotardo omnibusque Monachis Thomeriensis Cœnobii alodem nostrum, qui mihi Rogerio advenit per alodem, sive per aprisionem, vel Condirectionem parentum nostrorum .... et Ecclesiam..... cum suis decimis, et premitiis, et oblationibus, et cimeteriis atque alodiis suis, et Condirectis et heremis, etc.
Litteræ vernaculo idiomate, hoc est Occitano scriptæ ann. 1244 :
Terras heremas et Condrezellas, et albres, domestques, etc.
Aliæ anni 1246. habent Condrichas. Hinc emendanda Charta Trincavelli Vicecom. Biterrensis ann. 1211. apud Gallandum :
In foriscapiis et laudamentis, in heremis locis et Conductis.
Leg. Condritis, vel Condrictis. Nam occurrit
Condrictus, Eadem origine et notione. Capitulare Caroli Magni ann. 807. cap. 7 :
Ut scire possimus qui sint, aut qui suum beneficium habeat Condrictum aut destructum.
Capitul. 1. ann. 809. cap. 9 :
De Beneficiis nostris non bene Condrectis.
Adde Capit. 2. ann. 810. cap. 9. Capit. 3. ann. 812. cap. 6. Condirectum habet Capitul. 1. Caroli Magni incerti anni cap. 50. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 81 :
Quomodo eadem beneficia Condricta sint, aut quis de beneficio suo alodem [] comparavit.
Capitula ejusdem Imper. ann. 789. cap. 19 :
Ut Missi nostri provideant beneficia quomodo sint Condricta, et nobis renuntiare sciant.
Ubi Cod. alius Condirecta præfert. Adde ejusdem Imp. Capitulare 2. ann. 802. cap. 11. Charta ann. 1204. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 229 :
Et quod unusquisque vel unaquæque teneat Condrictam carreriam, quæ est ante suum honorem, cognitione Consulum, ita quod aqua possit transire, sicut debet Consulum cognitione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Condictrus. Dotalitium anni 1191. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 205 :
Villis, campis, vineis, molendinis, cultis et incultis hermis et Condictris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Condregta. Chartariam Ecclesiæ Auxitanæ MS. cap. 47 :
In ipso loco dabat alodem, terras et casalos, et vineas et culturas, ermas et Condregtas.
Condrictus. Lex Ripuar. tit. 26. § 11 :
Bruniam bonam pro 12. sol. tribuat, helmum cum directo pro 68. sol.
ubi quidam Codd. habent Condrictum, alii Condrecto. Vide Directum.
Condritus. Regestum Comitum Tolosan. :
Acquisitiones et proprietates, heremos et Condritos.
Tabular. Eccl. Cadurcensis :
Dono illam honorem meam quæ est in pago Caturnico,... totum vel integrum, vel eremo vel Condricto S. Stephani remaneat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex iis omnibus locis confici, ni fallor, potest Condirectam terram, Condrictum beneficium, etc. dici illa quæ recte culta sunt, et unde Condirectiones seu emolumenta debita possunt percipi : quæ etiam voces ad quascumque res bene curatas transferuntur ; unde jam vidimus supra, Molendina Condirecta et destructa, Condrictam carreriam, legimusque in Transactione Abbatis et Monachorum Cranensium ann. 1351. ex Libro viridi fol. 53 :
Quando aliquis Monachus vel Monachi in Monasterio prædicto infirmantur, semper de nocte ardeat lucerna vel lampas in camera, ubi talis Monachus vel Monachi jacent : quam lucernam seu lampadem dictus Infirmarius suis expensis, cum adjutorio tamen unius sextarii olei, tenere tenetur Condirectam ;
hoc est bene curatam et semper lucentem. Ibidem simili notione memorantur sumtus
ad puteum annuatim exhauriendum et mundandum, et ad tenendum Condirectum de cistulis sive ferratis ex catena et rota, sive carrello aut tecto ejusdem putei
 ; sicut et tom. 4. Concil. Hisp. pag. 152. col. 2 :
Canonici seu Clerici qui in domibus capitularibus seu dignitatum, absentibus earum possessoribus, habitare voluerint, pro Condirecto dictarum domorum et conservandis ædificiis teneantur solvere singulis annis mercedem secundum taxam... pro singulis domibus assignatam :
ubi pro Condirecto, idem est ac pro conservatione, Gall. Pour l'entretien.