« »
 
DIRECTUM 1, DIRECTUM 2, DIRECTUM 3, DIRECTUM 4.
[]« 1 directum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 125a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTUM1
1. DIRECTUM, Idem quod Rectum, de qua voce infra, Jus. Præceptum Rodulphi Regis Franciæ pro Monasterio Tutelensi :
Hoc autem contra jus regni fieri nemo censeat, quandoquidem excellentissimi Imperatores Directa sua, quoties causa exegerit, leguntur immutasse.
Directa ex Præcepto Rodulphi regis, Ordinationes, statuta interpretor, quæ reges, quandocunque res postulabat, immutabant. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. ann. 1120 :
Willelmus Dux Apuliæ atque Calabriæ devenit ligius homo Papæ Callisti factus per Directum contra omnes homines.
Directum Facere, etc. Jus facere, Faire droit, etc. Marculfus lib. 1. form. 21 :
Jubemus... ut ille vir omnes causas lui, ubicunque prosequi, vel admallare deberet, ut unicuique pro ipso vel hominibus suis reputatis conditionis Directum faciat, etc.
Charta Caroli Mag. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Sed in eorum privatas audientias agentes ipsius Ecclesiæ unicuique de reputatis conditionibus Directum facerent, et ab aliis simulque perciperent veritatem.
Vetus Charta apud Rubeum lib. 5. Hist. Ravennatis :
Quia nullam scriptionem inde habemus, nec ullum Directum inde reperire potuimus.
Querimonia Berengarii Vicecomitis Narbonensis adversus Guiffredum Archiepisc. Narbon. ann. 1056 :
Deinde conjux mea videns eum, rogavit restituere corpora sancta, et idem ipse ad Ecclesiam suam redire, Directumque nostrum supra modum accipere, neque audire voluit.
Infra :
Voluique ei affirmare Directum, et de me et de conjuge mea, et de omnes meos in judicio sui diœcesi Episcoporum, et Episcopi Arelato per decem millia solidos : qui renuit.
Edictum Sancii Regis pro pace seu treuga servanda, Spicil. Acher. tom. 8. pag. 371 :
Si infra quindecim dies damnum in posse dominorum suorum resarcire noluerint, aut Directum firmare ; [] deinde Vicarius accipiat pignora in personis propriis.
Appendix ad Formulas Marculfi form. 26 :
Homo aliquis nomine ille, ita factus, apud arma sua super me venit, et colpus super me misit, et sic mihi Deus Directum dedit, ego ipsa de mea arma percussi, et talis colpus ei dedi pro quid ipse mortuus est.
P. Carpentier, 1766.
Ad Directum Habere, In jus vocare, juri stare. Charta ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 566 :
Exceptis meis hominibus, quos infra quadraginta dies ad Directum tibi habere potuero. Droitoier,
eodem sensu, in Cons. Pet. de Font. cap. 21. art. 32 :
Kant plais est d'iretage, ne doit on mie contraindre l'averse partie de Droitoier u lieu, juske jour souffisant soit mis. Endroitoier,
ibid. cap. 15. art. 26. Stat. ann. 1398. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 98. art. 1 :
Les ferrons et gens dudit mestier se doivent venir Droittoier devant lui (maistre) de ce que touche ledit mestier.
Directa, Eadem notione, in Epistola Leonis Regis Armeniæ in Gestis Innocentii III. PP. pag. 127.
Directum Verbum. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 14 :
Desistite ab hac intentione, verbum enim Directum non habemus.
Directo et Rationi Stare, in veteri Consuetudine Jaccæ in Aragonia : nos dicimus, Ester à droit.
Directum Complere. Fori Oscæ Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 9 :
Pater vel mater qualicunque modo se habeat filius eorum non teneatur respondere pro illo, aut complere Directum, nisi in illis casibus, etc.
Directio, Idem quod Directum. Concilium Narbonense ann. 1054. cap. 6 :
Secundum modum culpæ Directionem faciat per judicium aquæ frigidæ, aut per exilium, sicut statutum est.
Drictum, vox formata ex Directum, eadem notione, unde nostri Droit dicunt. Capitula Caroli Mag. tom. 2. Histor. Franc. pag. 186 :
Promitto ego, quod inantea fidelis sum domino Karolo piissimo Imperatori... sicut per Drictum debet esse homo domino suo.
Eadem formula veteri lingua Francica occurrit apud Nithardum lib. 3. ann. 842. in Fœdere Ludovicum inter et Carolum Reges :
Si cum hom per Dreit son fradra saluar dist, etc.
Adde 2. Capitul. Caroli M. ann. 802. post cap. 33. Judicatum Caroli C. in Tabul. S. Dionysii ann. 22 :
Et plus per Drictum et per legem, quam coloni, sicut manifestum est, fecissent.
Notitia vetus apud Freherum in Orig. Palat. lib. 1 :
Facta est inquisitio de Sueinheim, si per Drictum deberet attingere ad villam Hurseldomarcam.
Alia notitia apud Perardum pag. 35 :
Et per lege et Dricto plus debet esse servus domno Ludovico, quam ingenuus.
Vide Drictum suo loco et mox in Directum 3.
[]« 2 directum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 125b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTUM2
2. DIRECTUM, Rastallo dicitur, cum res alicui contra jus ablata est, veluti per disseisinam, discontinuantiam, vel ejectionem, etc. Clamor quippe seu actio, qua eam repetit, vocatur Directum.
[]« 3 directum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 125b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTUM3
3. DIRECTUM, Jus quod quivis in re aliqua habet, quod sibi competit in suis bonis, reditus, præstatio, etc. Instrumentum ann. 968. in magno Chartulario S. Victoris Massil. fol. 7 :
Recognoscentes quia nullum Directum habebant de ipsis campis et de ipsis vineis.
Charta Oldegarii Episcopi Barcinonensis ann. 1128 :
De omnibus Ecclesiasticis justitiis et Directis, quæ ad vos pertinent.
Alia Ildefonsi Regis Aragon. æræ 1250. in [] Hist. Pinnatensi pag. 263 :
Ecclesiam Vincentii de Valentia, cum omnibus Directis suis, quæ modo habet, vel habere debet.
Charta ann. 1378. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Massil. n. 662 :
Abbas et Conventus dederunt sacristæ 30. lib. censuales cum toto majori Directo pro votis quæ fiunt ad tumulum, etc.
Derittum. Privilegium Ludovici Imper. datum Castrucio :
Cum omnibus honoribus, Derittis, usibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Derittus. Privilegium Ferdinandi Siciliæ Regis ann. 1462. in Bullario Carmel. pag. 620 :
Omnes et quascumque jnrisdictiones, actiones, jura earum, eorumque exactiones et Derittus, necnon dictum territorium, etc.
Dirictus. Joannes XXII. PP. tom. 4. part. 2. Epistolarum secret. pag. 89 :
Et ultra hoc debet habere medietatem Dirictus commercii Layacii, et Portellæ, et medietatem Salinarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Drictum, Eadem notione. Instrum. ann. 1028. nov. Gall. Christ. tom. 1. pag. 49. col. 1 :
Nos donamus et imitamus ista Ecclesia cum cimiterio, et mansum in qua Ecclesia est.... cum Dricto nostro a Domino Deo, etc.
Rursum occurrit ibidem.
Directura. Charta Guidonis Regis Hierosol. ann. 1190. apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. :
Ut per hæc omnia loca liceat intrare et exire... sine ulla Directura, et terraria, vel anchoragio et absque omni exactione, etc.
Alia Philippi Regis Fr. ann. 1309. ex 2. Regesto ejusdem Regis n. 86. in Tabulario Regio :
Item septem Directuras, Directura qualibet unius sectarii avenæ.
Vide Dirigere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dirictura. Breviarium Historiæ Pisanæ ad ann. 1168. apud Muratorium tom. 6. col. 181 :
Rex Babyloniæ.... Pisanis donavit Diricturam, quam dare solebant in Babylone et Alexandria : sicque ibi sunt liberi ; et donavit ipsis Pisanis multas possessiones et domos per totam terram suam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dectura. Charta Heliæ Abb. Floriac. ann. 1280 :
Prior de Hampis pro bono pacis assignavit dicto Conventui... campipartem et decimam terræ la Caorsine pro xxxii. solidis Paris. et septem Decturas et dimidium pro lxviii. solidis Parisi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dretura. Litteræ Guillelmi Episcop. Paris. ann. 1234. in Hist. San-German. pag. lvii. col. 1 :
Quinguaginta solidos percipiendos annuatim a Presbytero de Crona, quicunque fuerit, vel ejus nuncio, in censu suo de Crona in festo S. Remigii de primis denariis, et sexaginta solidos de primis denariis in Dreturis suis de Crona in crastino Natalis Domini, et de hiis observandis et de faciendo habere dictum redditum ab hospitibus suis terminis supra dictis.
Liber anniversariorum et censuum S. Germani a Pratis fol. 44. v° :
Annivers. Hugonis Abb. de Flaicuria, de quatuor libris Paris. sitis apud Valentonem super undecim Dreturis et xxii. denariis, quos ibidem percipimus ad Natale Domini.
Ibid. fol. 60. v° :
Apud Clamart percipimus xxxvii. sol. cum viii. denariis minuti census in festo S. Remigii, cum iv. Dreituris et dimidia recipiendis ad Natale Domini.
Et fol. 75 :
Undecim Dreturas, lxi. sestaria avenæ, et iii. sest. frumenti i. minellum minus et xxii. capones.
Item fol. 101. v° :
Cum una Droitura quæ valet anno quolibet unum sextarium ordei, unum caponem et unam frassam.
Denique fol. 200 :
Et vaut la Doiture ung septier d'avene, et ung minot de froment, et deux chapons seurennez.
[] Passim occurrunt voces Dretura et Droiture in hoc anniversariorum libro : ubi observare est Dreturas omnes in speciebus semper, nunquam in pecunia fuisse exsolutas. Similiter in Charta Tabularii Portus Regii ann. 1263 :
Valet Droitura integra unum sextarium avenæ, unum minotum frumenti ad mensuram Castrifortis et duos capones. Complement de Droiture,
in Litteris ann. 1356. apud D. Secousse, tom. 3. Ordinat. pag. 106.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Drettura.
Salvo jure, Drettura et usatico Communis Massiliæ
, in Charta ann. 1233. ex Archivo Commenderiæ Arelat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dreytura. Acquisitio anni 1337. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 348. col. 1 :
Omne jus omnemque actionem, partem, Dreyturam, requisitionem et reclamationem, quod et quas dictus Dom. Guillelmus habet, etc.
Charta anni 1357. apud Baluzium Hist. Arvern. tom. 2. pag. 362 :
Quidquid juris, actionis, possessionis, proprietatis, Dreyturæ, deversi, etc.
Drictura, Drectura. Pactum nuptiale Ermengardis filiæ Bernardi Atonis Vicecom. Biterrens. et Gaufridi filii Girardi de Rossilione 5. Id. Maii 1110 :
Et si non habuero alium infantem, dono tibi totas meas Dricturas, ubicumque illas habeam et habere debeam.
Charta ann. 1232. in Magno Pastorali Eccles. Paris. :
Recognoverunt, se vendidisse.... tria sextaria avenæ, et unam Drecturam, et dimidiam Dreturam, et quartam partem cujusdam Dreituræ, quæ omnia sita sunt in parochia, etc.
P. Carpentier, 1766.
Dircitura, Præstatio, vectigal, Privil. Pisanis concessa a Conrado II. reg. Sicil. ann. 1269. apud Lamium tom. 3. Delic. erudit. pag. 273 :
Nullum interdictum faciemus vel fieri faciemus,..... et nullam aliam Dircituram seu teloneum, etc.
Sed forte leg. Dricturam.
P. Carpentier, 1766.
Direchura, Eadem notione. Charta ann. 1307. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 130 :
Item intendit probare quod homines, qui piscantur in stagno de Melgorio,... dant Direchuram seu pulmentum certum omnium piscium et avium captarum in dicto stagno.
Infra :
Drechura
.
Droitura, ex Gall. Droiture. Magnum Pastorale Eccles. Paris. ann. 1270 :
Quinque solidos annui census, cum dimidia Droitura valente 4. sol. et 3. den. in censiva.
Necrolog. Eccl. Paris. 7. Kal. Febr. :
Item 3. Droituras, et quartam partem unius Droituræ debitas in Nativitate Domini quoque anno. 3.
Kal. Aug :
Dedit 50. sol. in villa de Areinvilla, videlicet in 2. sextariis tam bladi, quam avenæ unam Droituram cum dimidia et octava parte unius.
Vetus Poeta MS. e Bibl. Coislin. :
Cil s'en ala sans sa Droiture
Pour le loier dont cil prist cure.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Droictura Dimidia, in Charta ann. 1234. ex Archivo Portus Regii.
Directaticum, Directaticus, Idem quod Directum, jus, quod quis habet in re aliqua. Ch. Ranimiri Arag. Regis apud Hieron. Blancam pag. 646 :
Concedo vobis Castrum et villa... cum suis terminibus et Directaticis, eremis et populatis, et montibus, etc.
Alia Alfonsi I. Regis Aragon. pag. 789 :
Et mittas illos clericos, poterosamente in illos alhobzes, et in totos illos Directaticos quos habuerunt in tempus de Moros ad unamquamque Ecclesiam, quæ sit in illos Castellos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Directicius, Eadem significatione. Litteræ Alfonsi Regis Castellæ pro Cœnobio S. Joannis de Burgos, apud Stephanotium[] Fragm. Histor. MSS. tom. 3. :
Facio cartam donationis Deo et Monasterio S. Joannis Ecclesiæ S. Roberti de Casa Dei, de Ecclesiis S. Petri de Cordioles cum omnibus Directiciis suis.
Ibid. legitur,
Monasterium S. Martini cum suis Directuris
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dretaticus. Charta ann. 1070. in Appendice Marcæ Hisp. col. 1153 :
Vendo vobis omnes voces et Dretaticos, possessiones, etc.
Similia leguntur in altera ejusdem ann. Charta ibid. col. 1154 :
Advenerunt ergo mihi prædicta omnia per vocem et Dretaticum vel hereditatem jam dicti patris mei,
in Charta ann. 1070. ibid. col. 1160.
[]« 4 directum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 126b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTUM4
4. DIRECTUM, Alia prorsus notione, in Lege Ripuar. tit. 36. § 11 :
Bruniam bonam pro 12. sol tribuat, helmum cum Directo pro 6. sol. tribuat.
Quid hoc loco Directum sonet, non facile est divinare, nisi sit apex galeæ, qui sursum ac in Directum erigitur.