« Conditionales » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 489a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDITIONALES
CONDITIONALES, in Jure Civili, dici putant quidam Tabularios, ex lege 11. C. Qui potior.
in pign. hab. (8, 17.) quia apud Isidorum lib. 5. cap. 24. Conditiones dicuntur,
dicta seu depositiones testium : qua notione sumitur
eadem vox in Judicato anni 843. Marcæ Hispan. col. 780. Alii sic
dictos censent, quod conditioni servili obnoxios esse tabularios, actuarios, annonarios,
et similes voluerunt Imperatores :
Utilitate suadente Annonarios et Actuarios Conditionales esse præcipimus,ait lex 3. Cod. Theod. de Numerar. Actuar. etc. (8, 1.) Adde l. 8. eodem tit.
◊ Certe constat ævis posterioribus Conditionales
appellatos, quia aliqua servitii seu servitutis Conditione obligati erant :
Conditionez, in Consuetud. Arvernensi cap. 27. art. 3. et seq. Gens de Condition, in Nivernensi cap. 8. art. 13. et seq. Originali aut alicui Conditioni obligati, apud S. Leonem in Epist. ad Episc. Campan. c. 1. Tabul. S. Dionysii ann. 1283 :
Bona sic decedentis vel decedentium ad amicos carnales eorum propinquiores in hac parte qui non sunt Conditionis, vel homines de corpore, licet sint proximiores eis alii homines Conditionis seu de corpore, etc.Innocent. III. PP. lib. 15. Ep. 7 :
Vesprimensis Episcopus Conditionales homines, qui certa ei servitia exhibent, eximit a præstatione decimarum integrarum.Infra :
A Regis vel Reginæ Conditionalibus, qui vulgo Regales servi vocantur.Ejusmodi, ni fallor, erant qui a servitute manumittebantur sub operarum servitio, aut aliis conditionibus. Apud Leon. Ost. l. 1. c. 11. Leo quidam
servos suos et ancillas omnes per chartulam libertate donavit,.... ea scilicet lege, ut singuli eorum quatuor per mensem operas, ubi necesse esset, Monasterio impenderent, res suas atque substantias nulli omnino nec inter se vendere, aut donare præsumerent, etc.Et cap. 16 :
Servos autem suos et ancillas omnes libertati donavit : ita tamen ut essent sub ditione et tutela Monasterii, singulique singulas annuatim operas Monasterio, ubi eis præciperetur, exercerent.Atque hæ Conditiones dicuntur Marculfo l. 2. Form. 33. Servitium, Libertinitatis obsequium, in Formulis vett. Bignonii cap. 48. Libertaticum, servitium scilicet quod in libertis seu manumissis sibi reservabant patroni : cum contra in manumissionibus directis, id est plenariis, ab omni noxiæ Conditionis servitio eximerentur, ut est in Chartis Alemannicis Goldasti cap. 7. Conditionales villæ, apud Thwroczium in Belo Cœco cap. 64. Conditionibus, et oneribus servilibus obnoxiæ.