« »
 
[]« 5 conductus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 492c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTUS05
5. CONDUCTUS, Cibus ad communem refectionem appositus. Charta Hugonis Abbat. Insulæ Barbaræ, in Maceriis ejusdem tom. 1. pag. 113 :
Quotiescumque breve Fratrum Monasterii S. Petri foris muros portæ ad nos venerit, pulsatis signis, septem officia plenaria in Conventu persolvantur, et per tres dies in refectorio Conductum habeant.
Privilegium Pontii Arelat. Archiep. pro nova Basilica Montis-majoris ann. 1016. laudatum a Mabillonio tom. 4. Annal. Benedict. pag. 250 :
Ut pascat tres pauperes ad unum manducare de ipso Conducto, quo ipse manducaturus est.
Statuta Eccl. Lugdun. ann. 1251. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 77 :
Statuimus et juramento firmamus, quod quilibet Canonicus, seu alius Beneficiatus, non habeatur pro residenti, nec aliquid capiat in divisione terrarum, nec cotidianas distributiones in scholis, nisi per dimidium annum primo fecerit residentiam in Ecclesia nostra : pro residenti tamen tenebitur, si teneat Conductum continuum et perseveraverit. Conductus
hic idem est qui Convictus, communis mensa, vel saltem communis habitatio.
Conductus, f. Ead. notione. Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 12 :
Unus mansus debet porcum unum... et multonem denariorum 8. et agnellos 2. pro recepto, excepto eo Conducto, quem dederit recipienti eos.
Infra :
Et de his omnibus bene recipere ipsum villanum, aut suum missaticum qui ista Conduxerit.
Conductus Thesauri, Cui obnoxii [] erant urbium incolæ. Charta Edwardi III. Regis Angl. tom. 2. Monastici Angl. pag. 71 :
Sint quieta de omnibus placitis, querelis,... et de pontium et castrorum ædificatione, et de Conductu Thesauri, etc.
Vide Conducere 1.