![[]](img/image.png)
CONDULIUM, pro Edulium, ut puto. Continuatio Chronici Andreæ Danduli, apud Murator.
tom. 12. col. 454 :
Carentes autem carnibus, oleo et aliis adminiculis compellebantur muscipulas edere atque canes, et vulgus etiam quotidie fœtidos et fracidos, et Condulia ex lacunis legebant ad vendendum et ad cibum, ita ut si devotionis causa tantam austeritatem passi fuissent, antiquos Patres in heremo superassent.