« »
 
[]« Cone » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 493b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONE
CONE et Keye, seu ut in Bractoni MSS. Codicibus legi annotat Cowellus. Kover et Key, ad verbum significat operculum et clavem : metonymice autem illas res quæ sub operculo, aut clavi a prudentioribus matribus familias custodiri solent. Apud eumdem Bractonum in lib. 2. cap. 37. § 2. femina, in Sockmannis, dicitur esse plenæ ætatis,
cum possit et sciat domui suæ disponere, et ea facere quæ pertinent ad dispositionem et ordinationem domus, ut sciat quæ pertineant ad Cone et Keye, quod quidem esse non poterit ante 14. annum vel 15. quia hujusmodi ætas requirit discretionem et sensum.
Idem §. 3 :
Quia in tali ætate potest disponere domi suæ, et habere Cone et Keye.