« »
 
[]« Confarreatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 494a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFARREATIO
CONFARREATIO, Consacrorumsacrorumcommunicatio. Confarreatus, consociatus, in Glossis Isid. Gloss. Lat. Græc. : Confarreatus, συμϐιώσεως χάριν ζευχθείς.
Farre convenire in manum
, apud Ulpianum tit. 9. Charta Clodovei I. Regis Franc. pro Fundat. Abbat. Miciacensis tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 303 :
Miciacum concedimus, et quidquid est fisci nostri intra fluminum alveos, et per sanctam Confarreationem et annulum inexceptionaliter tradimus.
Plinius. 18. 3 :
Quin et in sacris nihil religiosius Confarreationis vinculo erat.
Respiciunt confarreata matrimonia, in quibus alias Romani placentam in templum deferebant, ex qua gustabant recens conjugati. Vide Brissonium de ritu nuptiarum et Lipsium ad 4. Annal. Taciti cap. 16.