« Confertum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 494c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFERTUM
CONFERTUM. Glossæ MSS. :
Confertum, conlatum, plenum.Item
Confertum, comportatum, plenum. Collectio Cano num Martini Bracarensis cap. 61. et Gratianus Dist. 44. c. 12 :
Non liceat Sacerdotibus vel Clericis, sed nec religiosis laicis convivia facere de Confertis.In MSS. :
Non licet Sacerdotes vel Clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de Confertis.Atto Episcopus in Capitulari cap. 55. habet Collatis :
Quod non oporteat Sacerdotes aut Clericos ex Collatis, vel comessalibus convivia celebrare.Hæc autem sumpta sunt ex Concilio Laodic. cap. 54 :
Οὐ δεῖ ἰερατιϰοὺς, ἢ ϰληριϰοὺς ἐϰ συμϐολῆς συμπόσια ἐπιτελεῖν: ubi Isidorus Mercator,
Ex symbolis, quæ vulgus Commensalia appellat, vertit. Sunt igitur Conferta, symbolæ, seu Collationes, uti appellantur in Glossis veterib. :
Collatio, σύγϰρισις δεἱπνου. Collatio, συνει σφορὰ, συνεισένεξις, συντέλεια.Gloss. Græc. Lat. :
Συνεισφέρω, Collationem fero, confero. Συνεισφορά, Collatio.Fertum dixerunt veteres, pro oblatione, ut est apud Isid. lib. 6. cap. 19. Unde
Fertores, ferto libantes, in Gloss. Isid.