« »
 
[]« 1 confessor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 496c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR1
1. CONFESSOR. Confessores dicti olim qui martyrio vitam pro Christo, quem palam confessi et contestati sunt, finierunt. Joannes Antiochenus et Synodus Orientalis in Epistola ad Cyrillum, apud Facundum Hermianensem [] lib. 8 :
Quis autem deceptorum hominum de istis occasionem assumens, non Confessorem vocaverit, veluti propter illum passum, qui passus est ea, quæ etiam illi, qui in Ecclesia fulserunt, passi sunt.
S. Ambrosius lib. 2. ad Imp. Gratianum :
Jam satis, omnipotens Deus nostro exitio, nostroque sanguine Confessorum neces, exilia Sacerdotum, et nefas tantæ impietatis eluimus.
Paulinus Epist. 28. sub finem :
Niveas sacratorum Antistitum vittas et floridas Confessorum purpuras occurrentium manus afferent Angelorum.
Confessores interdum etiam dicti ii, qui Christum palam et coram tyrannis, seu fidei hostibus confessi, quolibet tormentorum vel pœnæ genere affecti, superstites tranquillam mortem obierant. Cyprianus lib. de Simplicitate Prælator. :
Confessio exordium gloriæ est, non meritum coronæ : non perficit laudem, sed initiat dignitatem.
Mox :
Post Confessionem majus periculum est, quia plus adversarius provocatus est.
Item Serm. de Lapsis 5 :
Religiosa vox Christum locuta est, in quem se semel credidisse Confessa est, etc.
Adde eumdem Epist. 7. 9. 10. 15. 30. 37. 52. 81. Pontius Diacon. in Vita ejusdem S. Cypriani :
Quis tot Confessores frontium notatarum secunda inscriptione signatos, et ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubæ cælestis animaret ?
Lactantius de Mortibus persecut. num. 15 :
Comprehensi Presbyteri, ac Ministri ; et sine ulla probatione ad Confessionem damnati cum omnibus suis deducebantur.
Idem n. 16 :
Novies enim tormento cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa Confessione vicisti.
Acta S. Saturnini et Socior. n. 1 :
Confessionis etiam ipsorum pugnas atque victorias cum in litteris digerimus, etc.
Infra :
Aggrediar sanctissimorum Martyrum felicissimam Confessionem.
Adde num. 13. Victor Tunnensis in Chron. :
Hunericus Vandalorum Rex persecutioni per totam Africam insistens... Monachos atque Laicos circiter millia exiliis durioribus relegat, et Confessores et Martyres facit, Confessoribusque linguas abscidit.
Alibi, de quodam Archimimo Christiano :
Qui cum fortis atque invictus maneret, jubet eum subire sententiam capitalem :.... sed ille ut columna immobilis, Christo solidante, fortis effectus, Confessor revertitur gloriosus, et si Martyrem invidus hostis noluit facere, Confessorem tamen noluit violare.
Acta Passionis S. Maximini :
Bis Confessores, tertio Martyr eris per gladium.
Alexander Monachus de Inventione S. Crucis, ubi de Episcopis qui Synodo Nicænæ interfuere :
Ὧν οἱ πλεῖστοι εἶσαν ὁμολογηταὶ, ϰαὶ στίγματα τοῦ Ιησοῦ ἐν τῷ σώματι περιφέροντες.
Vide Anastas. Bibl. in S. Fabiano, et S. Cornelio PP. pag. 7. et Sidonium lib. 7. Epist. 17. etc. Obtinuit postmodum usus, ut omnes qui sancta et laudabili vita vixissent, sanctoque demum ac probato fine in Domino quievissent, Confessores appellarentur, inquit Baronius. Egbertus Archiepiscop. Eborac. in Excerpt. cap. 28 :
Sancti Patres, quos Confessores nuncupavimus, id est Episcopi, Presbyteri, qui in castitate servierunt Deo.
Odo Cluniac. Præfat. in Vitam S. Geraldi Auriliac. :
Cum igitur Confessor a confitendo vocetur, Geraldus tanto rectius Confessor dici potest, quanto justioribus factis Deum est confessus.
Vita S. Eusebiæ Abbatissæ Hamaticensis :
Omnis Martyr Confessor : non sic quoque Martyr
Omnis Confessor.
Innocentius III. PP. de Mysterio Missæ [] lib. 3. cap. 10 :
Ecclesia post tempus B. Silvestri cœpit sanctorum Confessorum memoriam celebrare.
Vide Filesacum ad Vincentium Lirinensem pag. 105.