« »
 
[]« Confessoriæ literæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 498a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSORIAE
CONFESSORIÆ Literæ dicebantur, quas Confessores, seu qui persecutionis tempore gloriosa voce Christum confessi erant, lapsis dabant, quibus pacem ab Episcopis acciperent, jusque Communionis reciperent, relaxata scilicet præscripta ab iis pœnitentia et satisfactione. Ejusmodi literas cum temere lapsis darent Confessores, eorum importunitate victi, (de quo Cyprianus non semel conquestus est) statuit Eliberitanum Concilium can. 25. ut pro Confessoriis, Communicatoriæ quæ ab Episcopis scribuntur, darentur :
Omnis qui attulerit literas Confessorias (al. Confessionis) sublato nomine Confessoris, eo quod omnes sub hac nominis gloria passim concutiant simplices, Communicatoriæ ei dandæ sunt literæ.
Quod in Concil. Arelat. I. can. 9. postea fuit confirmatum. Vide Bernardinum Ferrarium, et Philippum Priorium de Literis Canonicis.