« »
 
[]« Confirmatores testes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 499c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFIRMATORES
CONFIRMATORES Testes. Testium, qui instrumenta subscribebant, non eadem semper ratio fuit. Ad duplicem enim effectum in antiquis monumentis apponebantur. Alterum siquidem pro eorum robore et firmitate, quod sit de solennitatibus substantialibus contractuum, ut testes illorum stipulationi intersint ; atque hos testes Visores et Auditores appellabant, et ita appellati inveniuntur : alterum vero ad temporis notationem, quo talis contractus celebrabatur, inducendam, quasi potentiores, qui tunc apud eos degebant, nominando. Atque inde Optimatum, quos Ricos homines et Seniores illa ætas vocavit ; interdum etiam Magistratuum sæcularium et Ecclesiasticorum nomina instrumentis apposita leguntur : quos ne talium contractuum celebrationi, ut priores, interfuisse inducerentur, testes Confirmatores appellare consueverunt. Hæc autem hujusmodi testium confirmatorum appositio in solennibus tantummodo Regum aut Principum privilegiis adhiberi consuevit, unde paulatim ad privatorum negotiorum contractus defluxit. Hæc Hieron. Blanca in Præfat. ad Commentar. Rerum Arag. Vide eumdem pag. 599.