« Confragmentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 501b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFRAGMENTUM
CONFRAGMENTUM,
Simul rugosum, ut mons. Gl. Isid. ad quas erudite Grævius : Quamvis sic quoque legatur in Excerptis et Constantiensi, nullus tamen dubito quin scribendum sit :
Confragosum, Simul fragosum, ut mons.Papias :
Confraga, loca ubi venti undique concurrunt, ac saxa frangunt; quæ vox legitur apud Lucanum ii. 6 :
Confraga densis arboribus dumeta.Talia loca dixerunt etiam Confrages, teste Isidoro Orig. 14. 8 :
Confrages loca, in quæ undique venti concurrunt, ac saxa frangunt, ut Nævius ait ; In montes ubi venti frangebant locum.Constantiensis Nævii verba sic legit :
In montibus ubi venti frangebantur; et in prioribus quoque pro Isidori verbis, ac saxa frangunt, apud illum melius (ut in nostro Sangerman. Glossario MS. n. 501.) legitur, ac sese frangunt. Pro Confrages, apud Festum legis Conflages, quod idem est. Nam litterarum l et r perpetua est permutatio. Festus :
Conflages loca dicuntur, in quæ undique confluuntventi.Veteres dixerunt Frago pro quo posteriores euphoniæ causa interposito n dixerunt Frango, ut pro Tago, unde Tagax, Tango ; inde apud Nævium in Constantiensi Fragebantur. Apparet id quoque ex præterito Fregi, et Supino Fractum, quod est ab obsoleto Frago.