« Confratruelis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 502b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFRATRUELIS
CONFRATRUELIS. Homagium anni 1351. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 542 :
Nos Henricus Dei gratia Dux Glogoviæ... notum facimus... quod, quia... Carolus Romanorum semper Augustus et Boemiæ Rex, Dominus noster generosus nobis necnon illustri Dominæ Annæ, Confratrueli nostræ legitimæ, hæredibus et successoribus nostris Ducatum Glacentiæ, qui per mortem illustris Principis D. Bolkonis, olim Ducis ibidem, soceri nostri dilecti, vacavit et ad coronam regni Bohemiæ noscitur devolutus.Si bene conjecto Confratruelis hic conjugem significat. Nulla quidem vocis et significationis necessitudo, sed integra contextus series ad hanc notionem videtur deducere.