« »
 
[]« Congerrones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 504a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONGERRONES
CONGERRONES, Qui divitias et opes congerunt. Concil. Ticinense sub Benedicto VIII. PP :
Filiis Congerrones infrontati omnia congerunt.
Fulgentius :
Congerones qui aliena ad se congregant, unde apud Romanos Gerones, Brutiani dicti.
Plauto Congerrones sunt socii itineris vel ludi et nugarum. Unde Continuatores Bollandi tom. 2. SS. Maii pag. 290. emendato Gregorii Turonensis loco in voce Congeries relato, pro Congeriorum legunt Congerronum, per quos intelligunt socios itineris ; sed integer locus exhibendus est :
Et ascendentes Alpium juga, Congerronum completa multitudine, ita pertransierunt, ut a nullo interrogarentur, quo tenderent, etc.