« Coniva » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 506b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONIVA
CONIVA, pro Conniventia, sumta tamen strictiori modo, pro conspiratione, pacto
conspiratorum, seu assensu conspiratis et rebellatoribus dato ab iis, qui eorum partes
amplectuntur. Charta Henrici IV. Angl. Regis ann. 1400. apud Rymerum tom. 8. pag. 150.
col. 1 :
Sciatis quod de gratia nostra speciali et pro bono servitio quod dilecti Ligei nostri et Communes villæ nostræ de Circestre, tam homines quam mulieres nobis impenderunt, circa captionem Comitum Kantiæ et Sarum et aliorum de eorum rebelli Coniva, concessimus eisdem hominibus quatuor damas percipiendas tempore seisonæ in foresta nostra de Bradon, per liberationem Magistri forestarii.Charta ejusd. Regis ann. 1403. pag. 333. col. 1. de tractando cum gentibus Comitatus Cestriæ :
Omnes aliæ personæ ecclesiasticæ, quæ contra nos in bello nuper juxta Salopiam commisso, armatæ, seu de assensu dictæ rebellionis contra personam nostram regiam extiterunt... Et omnes et singuli bellum illud causantes, omnesque et singulæ gentes villæ Cestriæ, quæ ad idem bellum præsentes seu de Coniva Henrici de Percy defuncti extiterunt.Liquet De Coniva Henrici, etc. idem esse, quod paulo superius De assensu dictæ rebellionis, ac proinde Conivam per Conniventiam seu assensum rebellibus esse explicandam.
P. , 1766.
◊ Legendum videtur
Covina. Vide in hac voce.