« »
 
[]« Conjunctio solis et lunæ » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 506c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONJUNCTIO
CONJUNCTIO Solis et Lunæ. Hanc certis in casibus perniciosam esse aliquando opinati sunt medici, qui nihilominus scientifici nominantur. Bernardus Chaussade reginæ Margaretæ medicus indignus, ut sese inscribit, in Tract. de Conceptione et Generatione præcipue filiorum lib. 2. cap. 4. ex Cod. reg. al. 7064 :
Ego vidi Parisius anno 1472. quod quidam nomine Johannes Cortin Paris. licentiatus in medicinis, cum quadam, vocata La belle Cypriane, in actu emissionis seminis mortuus est subito. Et prædicta apprehensa per justitiam, excusans se justitiæ et parentibus, venisset punienda. Sed quia medici scientifici audientes hunc casum et desiderantes cognoscere causam mortis, informatione debita facta de hora mortis et cohitus, invenerunt in illo instanti Conjunctionem fore (solis scilicet et lunæ) et quod prædictus Cortin usus erat cohitu superfluo, ut asserebat prædicta mulier. Ideo non mirum, si natura carens humiditatibus sufficientibus, in illa ultima evacuatione defecit :
Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.