« Conniventia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 509a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONNIVENTIA
CONNIVENTIA, Pactum, conventio. Gregor. Turon. lib. 7. Hist. :
Ecce manus vestræ subscriptiones, quibus hanc Conniventiam confirmatis.Lib. 9. cap. 29 :
Sed ille non obvius de hac Conniventia, consilium ad confirmandum pacem præbuit.
Conniventia, Assensus, apud Lampridium in Severo :
Vel per Conniventiam seditionem fecissent exercitus.Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 1 :
Intelligis igitur, Auguste, quod Ecclesiæ conturbatores evidentissimam Conniventiam suam, quam Eutychianis contra sanctum Concilium præstant, nequicquam exemplo B. Cyrilli obumbrare nitantur.Vita S. Præjecti n. 8 :
Ex permisso et Conniventia Warnecharii optimatis.Diploma Ludovici et Lotharii Imperator. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 138 :
Cum Conniventia Metropolitani sui Jeremiæ Archiep. et Canonicorum Ecclesiæ, cui Deo largiente ministrat.Index veterum Canonum tom. 3. Concil. Hisp. pag. 5 :
Non ordinandos Clericos sine testimonio et Conniventia Clericorum et civium.Adde Præfat. ad Concil. Turon. II. idem Concil. cap. 24. Arnulfum Lexoviensem in Epist. ad Episcopos Angliæ, Saxonem Grammat. lib. 14. etc.