« »
 
[]« Conreatores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONREATORES
CONREATORES, Gallis Conréeurs, qui pelles parant, præparant, vox ejusdem originis qua Conredium. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1345 :
Tennatores corii, Conreatores, baudrarii, cordubanerii et fuerii. Conroieur de Cordouen,
alibi. Charta Ludovici Reg. Franc. ann. 1160 :
Noveritis quod nos dedimus et concessimus ex nunc et in posterum Theci uxori Ivonis la Choe et ejus hæredibus magisterium Cavatorum, baudreorum, sutorum, mesgeyciorum, et burseriorum in villa nostra Parisiensi, etc.
Lemma Gallicum habet :
Lettres des cinq mestiers, c'est assavoir, Conratiers, Baudroieurs, Sueurs, Mesgissiers et Boursiers donnez par le Roy.
P. Carpentier, 1766.
Charta hic laudata ann. 1160. rursum legitur apud Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 536. ubi loco Cavatorum, edidit Canatorum ; nequaquam rectius : [] utrobique enim legendum, Conreatorum. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Conrreour, qui parat coria.