![[]](img/image.png)
CONRESIGNARE, Aliquid alicui simul tradere, transcribere, traducere, Gall. Resigner :
quod tamen verbum Gallicum restringi solet ad eos qui beneficium
ecclesiasticum vel munus aliquod gratuito transfundunt in alios. Donatio Bechemanni de
Scurode et aliorum apud Ludewig. tom. 5. pag. 106 :
![[]](img/image.png)
Vendidimus rite et rationabiliter, et illis bonis renunciamus, et Conresignamus ipsa in his scriptis, talia bona de cetero nunquam impetendo, neque repetendo.