« »
 
[]« 1 conservator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 515a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSERVATOR1
1. CONSERVATOR, in veteri Vocabulario juris utriusque dicitur
Judex datus ad defendendum aliquos contra manifestas injurias, judiciali indagine non utens.
Ex Sext. Decret. lib. 1. tit. 14. cap. 1.Conservatores libertatum Angliæ, apud Matthæum Paris. ann. 1244. pag. 433.
Conservatores, Qui, ut est in Concilio Herbipolensi ann. 1287. cap. 39.
personis religiosis et Monasteriis maxime dari consueverunt, exemptis per summum Pontificem aut Legatos ejus missos a Latere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conservatores Romæ dicuntur Magistratus seu Scabini ad exiguum dumtaxat tempus instituti. Pontificale Rom. Venetiis excusum ann. 1561 :
Ante Pontificem Conservatores, Capita regionum, et alii Magistratus ac nobiles Urbis pedites præibunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conservatores Privilegiorum Academiarum seu Universitatum, de quibus sic scribit Robertus Goulet in Compendio jurium et consuetud. Universitatis Paris. fol. 12 :
Pro tuendis autem ipsius Universitatis et suorum officiorum juribus instituti sunt duo Conservatores, scilicet Conservator Apostolicus, et Conservator Regius, coram quibus ipsius Universitatis supposita, quascunque personas sibi reas et in aliqua re obligatas faciunt convenire.
Vide Concil. Trid. Sess. xiv. de Reform. cap. 5.
P. Carpentier, 1766.
Diploma Caroli IV. imper. ann. 1366. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 226 :
Conservatores autem hujus privilegii, graciæ, libertatis, franchisiæ, et immunitatis facimus, constituimus et creamus, videlicet illustrem dalphinum Viennensem,.... et venerabilem episcopum Gratianopolitanum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Conservator Judæorum
est in possessione cognoscendi de omnibus causis criminalibus Judæorum, et injuriis per eos factis et passis, active et passive ; ita quod nullus Prælatus, Baro, vel alius habens Judæos in suo territorio, de præmissis quoquo modo cognoscere non potest : volumus præfatum Conservatorem in sua possessione manutenere, etc.
Ita Ludovicus III. Provinciæ Comes in Diplomate anni 1424.