![[]](img/image.png)
CONSERVATORIALES Litteræ, Quibus conservatores privilegiorum concessorum instituuntur. Instr. ann.
1394. apud Pezium tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 94. col. 1 :
Perpetuis litteris Conservatorialibus majori forma impetratis a sede Apostolica et obtentis, etc.Et pag. 96. col. 1 :
Et quia in dictis litteris Conservatorialibus talis clausula : Quatenus vos vel duo, aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios continetur, quilibet dictorum conservatorum procedendi et subdelegandi habuit potestatem. Quæ literæ appellantur Conservatorium ibid. col. 2 :
Cujus quidem commissionis seu Conservatorii originale sive autenticum pars monasterii S. Emmerammi... exhibebit.