« »
 
[]« Consignatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 516c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSIGNATORIUM
CONSIGNATORIUM, Locus in quo baptizati confirmantur. Joan. Diaconus in Episcopis Neapolitanis in Joanne, qui vixit ann. 616 :
Hic pulcrum construxit ædificium marmoreis columnis affabre suffultum, atque nobilibus picturis decoratum, quod Consignatorium Albatorum vocabatur, inter Fontes nempe majores quos Soter Episcopus fecerat, et Ecclesiam Stephaniam per cujus januas duas, qui sacrum Baptisma recepissent a dextera parte ingredientes, Episcopo qui illorum in medio residebat, offerebantur, et benedictione accepta, ordinatim a sinistra parte exirent.
At Alcuinus lib. de Divin. offic. cap. de Sabbato sancto Pasch. ait recens baptizatos in sacrario confirmatos :
Pontifex ergo a fonte in sacrarium (procedat), et habens ibi compositam sedem, sedeat in ea, ut cum vestiti fuerint infantes, confirmet eos, etc.