« Consistentes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSISTENTES
CONSISTENTES, dicti ii qui cum aliis fidelibus stantes orabant, necdum tamen ad
Sacramenta admittebantur : preces enim fideles stantes peragebant :
συνεστῶτεςin Concilio Ancyrano can. 24. 25. et in aliis apud Allatium lib. de Narthece veteris Eccles. pag. 85. Concilium Agathense can. 60 :
In pœnitentium loco standi et orandi humilitatem ita noverint observandam. Consistentes feminæ,in Conc. Rom. sub Eugenio II. PP. in quo præcipitur ne viris sociari permittantur. Id est, viduæ, vel virgines quæ pœnitentiæ benedictionem acceperunt.