« »
 
[]« 2 consolatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 519c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSOLATIO2
2. CONSOLATIO, Solatium, auxilium, in Form. 33. apud Lindenbrog. et Gloss. med. Græcit. in Παράϰλησις et Παραμυθία. Concil. Agathense can. 10 :
Ut nullus clericorum extraneæ mulieri qualibet Consolatione aut familiaritate jungatur.
Concil. Andegavense :
Sed si qui sunt cœlibes, nonnisi a seroribus aut amitis suis aut matribus Consolentur.
Vide Solatium.
P. Carpentier, 1766.
Consolation, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1387. ex Reg. 131. Chartoph. reg. ch. 240 :
Comme au mois de Février ou environ l'exposant et autres de sa compaignie, par maniere d'esbatement et de Consolation, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Consolatio Annua, f. mendum pro Collatio. Privilegium Philippi Augusti apud Marten. tom. Ampliss. Collect. col. [] 1101 :
Si vero pons fractus fuerit similiter debent habere liberam per navem transvectionem, nihil dando, nisi quod propter hoc pro reparatione pontis datur Annua Consolatio tredecim solidorum et quatuor denariorum.