« 2 consuetudinarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDINARIUS2
2. CONSUETUDINARIUS, Ritualis liber, in quo officiorum divinorum ritus formulæque describuntur, in quo
Consuetudines Conventuales et Monasticæ exaratæ sunt. Bromptonus de Osmondo Sarisberiensi
Episcopo :
Hic composuit librum Ordinalem Ecclesiastici officii, quem Consuetudinarium vocant.Vitæ Abbatum S. Albani :
Duos Textus auro et argento et gemmis ornatos, sine Ordinalibus, Consuetudinariis, Missalibus, etc.Infra :
Hic quoque consuetudines quas transmisit scriptas Lanfrancus Abbati Paulo, approbavit et conservari persuasit, quas qui videre desiderat, in Consuetudinario scriptas poterit invenire.Quibus verbis innuuntur Ordinationes Lanfranci Archiepisc. Cantuariensis, quas Monachi tum in Monasteriis, tum etiam in Ecclesiis Cathedralibus observare debent. Ejusmodi sunt Udalrici Consuetudines Cluniacenses, editæ ab R. P. D. Luca Acherio viro doctissimo, et Consuetudines Floriacenses, a Joan. a Bosco.