« »
 
[]« 2 consuetudo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 523c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUETUDO2
2. CONSUETUDO, Regula monastica, seu vivendi ratio monastica, ab alia diversa. Orig. Murensis Monasterii pag. 18 :
Qui cum constitutus esset, non tamen benedictus ad Abbatem, cœpit secundum priorem conversationem suam non tam regulariter vivere, etc.
Mox :
Contigit vero interim ut fratres de cella S. Blasii.... mutarent suam priorem Consuetudinem.
Occurrit ibi pluries. Et pag. 16 :
Interrogavitque fratres qui sub anteriori Consuetudine hic fuerunt, si vellent obedire fratribus quos ipse huc adduxit.
Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1. part. 14. § 15 :
Secunda die et tertia leguntur fratribus Consuetudines post capitulum Monachorum.
Quibus verbis intelliguntur Statuta, seu Consuetudines ejusdem Ordinis a Guigone II. descriptæ, uti appellantur part. 2. cap. 1. § 7. cap. 3. § 2. cap. 22. § 19. quarum hic est titulus :
Incipiunt capitula Consuetudinum Domini Guigonis Prioris Cartusiæ.
Ita Cluniacenses Consuetudines dicuntur ejusdem Ordinis Regulæ, editæ primum a Bernardo Monacho, postmodum Archiepiscop. Toletano, cujus MS. Codex servatur in Bibliotheca Sangermanensi, deinde ab Udalrico, quod non primariæ essent regulæ, quæ forte nullæ ab institutoribus descriptæ fuerant, sed quod suos mores, vitæ rationem ac institutum, aliis eorumdem Ordinum Monasteriis, a quibus rogati fuerant, scripto mandarent.