« »
 
[]« 1 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 526a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL1
1. CONSUL, et Consulatus, quid sit in hoc Fredegarii Chronici loco, cap. 110. video inter eruditos controverti :
Eo etenim tempore bis a Roma sede S. Petri Apostoli, beatus Papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis S. Petri, et muneribus magnis et infinitis, legatione, (quod antea nullis auditum aut [] visum his temporibus fuit) memorato Principi (Carolo Martello) destinavit, eo pacto patrato, ut a parte Imperatoris recederet, et Romanum Consulatum præfato Principi sanciret.
Variant hic Editiones quotquot exstant. Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Parietinis cap. 14. Consulatum, Patriciam dignitatem, et civilem urbis administrationem intelligi contendit. Id negat vir doctissimus Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiast. Francor. ann. 796. num. 12. Nam præterquam quod pro Consulatum apud Fredegarium, Consultum legi debere existimat, secundum Editionem Brolianam, quoquo modo se res habeat, Consulatus voce Imperatoriam dignitatem intelligi inde opinatur, quod in Caroli M. Edicto de Legibus Longobard. emendandis apud Sigonium lib. 4. de Regno Italiæ ann. 801. quod etiam descripsere Vitus Amerbachius et Steph. Baluzius, hæc verba reperiantur :
Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 801. Indict. 9. anno regni nostri in Francia 33. in Italia 28. Consulatus autem nostri primo.
Unde conficit per Consulatum, Imperium necessario designari, cum Augusti eo anno titulum consecutus fuerit Carolus : adeo ut de Patricii titulo accipi non possit, quem longe antea obtinuerat, et a quo abstinuerat factus Imperator, ut Eginhardus, et alii scribunt. Tametsi valida videatur prima fronte viri admodum eruditi conjectura, nolim tamen negare Consulatum hocce loco Fredegarii pro Patriciatu accipi posse, qui et Martello oblatus fuit, et ab eo acceptus. Nam alias Patricii et Consulis diversæ fuere ea tempestate in Italia dignitates, quod ex diurno Romano cap. 1. tit. 3. etc. colligere est : ubi Consul is intelligitur, qui Romæ vel certe Ravennæ, tum præerat, quemadmodum ὑπάτοι in cæteris Italiæ urbibus, quod exerte indicat idem Diurnus cap. 2. tit. 4. 5. 6. et cap. 3. tit. 7. Extr.
Quod vero ad Caroli Magni Diploma spectat, vox Consul, non tam revera Imperatoriam dignitatem designat, quam receptam apud sequioris ætatis Græcos Augustos formulam, abrogata scilicet a Justiniano ea dignitate, quam sibi solis deinceps reservarunt Imperatores, tanquam Consules perpetui, quem sibi titulum arrogasse Vitellium legimus : quod et ipse Justinianus exerte ait in Novella 5. Tum enim ii Diplomatibus annos Imperii cum annis consulatus adscribebant, ita ut fere semper idem fuerit et Imperator et Consul, cum Consulatum una cum Imperio inirent. Sed longe antea Consulis titulum adscribunt Carolo Magno Versus inscripti libro Evangeliorum anno 780. tom. 1. Histor. Francor. pag. 187 :
Tempore vernali transcensis Alpibus ipse
Urbem Romuleam voluit quo visere Consul.
Quandoque tamen non Consulatus annus in iis descriptus legitur, sed alia formula, quomodo sub Justiniano obtinuit, scilicet, Post Consulatum anno, etc. quam quidem fere semper servatam constat a subsequentibus Augustis, qui ipso primo Imperii anno in Diplomatibus, Post Consulatum anno primo, subdebant, verbi gratia, in Actis liberatæ a dæmonio virginis, apud Baron. ann. 713. n. 6 :
Imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Anastasio (Artemio) magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejusdem Serenitatis anno primo.
Ita tamen Consulatus annum [] cum Imperii anno conjungebant, si sub anni initium utramque consecuti essent dignitatem : si enim secus, Consulatus annum a Kal. Januarii subsequentis auspicabantur. Verbi gratia, Epistola Theodori PP. ad Babolenum Bobiensem Abbatem, apud Ughellum et Margarinum, data dicitur quarto Nonas Maii, Imperii domini piissimi Augusti Constantini anno secundo, Consulatus primo, Indictione prima. Unde colligitur, Constantinum, qui et Heraclius dictus est, Heraclii majoris ex filio nepotem, Consulatum iniisse Kal. Januarii, Indict. 15. anno Imperii 2. quod inierat mense Junio Indict. 14. Id pluribus disceptamus in ea Dissertatione quam de Imperatorum Constantinopolitanorum, seu inferioris ævi vel Imperii, uti vocant, numismatibus instituimus.
Quo igitur Carolus Mag. recens Augustus dictus, eadem qua Constantinopolitani Imperatores dignitate sese donatum ostenderet, vel in se translatam totius Imperii auctoritatem ac dignitatem, iisdem quibus ii titulis uti voluit, adscripto scilicet Consulatus perinde titulo, quem Imperatorio ii semper adjunxere. Quinimo in Diplomate a Sigonio laudato, omissus forte, notarii vel exscriptoris vitio, Imperii annus primus, qui Consolatus annum præcedere debuit, prout fieri consueverat in Byzantinorum Augustorum Tabulis, quod etiam in Caroli successorum Chartis factitatum observamus. Exstat siquidem Hadriani II. PP. Epistola ad Actardum Namnetensem Episcopum, quæ est undecima inter ejusd. Pontificis Epistolas, quæ sic clauditur :
Quinto Kalendas Martias.... imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Ludovico magno Imperatore anno 19. et post Consulatum ejus anno 18. Indict. 1.
Ubi observandum annum Imperii, anno uno Consulatus annum præcedere. Quippe Ludovicus II. a patre in Italiam missus, a Leone IV. PP. in Imperatorem unctus fuit ann. 850. ut est in Annalibus Francor. Bertinianis. Consulatum autem iniit, aut sane auspicatus est Kl. Januarii, ann. 851. quibus hæc dignitas iniri solebat, uti mox docuimus. Prostat Diploma aliud Joannis VIII. PP. pro Monasterio Herensi diœcesis Pictavensis, in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 554. datum
Imperante domino piissimo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore, post Consulatum ejus anno primo.
Præterea aliud pro Monast. S. Medardi Suessionensi pag. 151. datum
mense Januario Indict. 9. quarto Non. Januar. Pontificatus nostri anno 4. anno 1. regnante domino piissimo Carolo Imperat. a Deo coronato, et post Consulatum ejus anno 1.
Pro quibus quidem verbis, post Consulatum, alia ejusdem Pontificis Charta pro Monasterio Trenorchiensi, apud Chiffletium, ista habet, et post Coronationem ejus anno 1. Sed perperam, ni fallor, cum Imperator appellari cœperit demum, cum coronatus fuit. Porro dictus est Imperator Carolus Calvus die Christi natalitio anno 875. Indict. 9. Aliud Diploma Joannis PP. VIII. in Tabulario Flaviniacensi, sic clauditur :
Scriptum per manum Gregorii Notarii Regionarii et Scriniarii S. R. E. in mense Maio Indict. 10. Bene valete. 4. Kal. Junias, per manum Anastasii Bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domno piissimo perpetuo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore anno 2. et post Consulatum ejus anno 2. Indict. 10.
Eandem denique formulam in Diplomate [] Formosi PP. pro Monasterio S. Theuderii diœcesis Viennensis descriptam legimus :
Data 7. Kal. Decemb. per manum Sergii Primicerii Defensoris sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domino piissimo perpetuo Augusto Widone a Deo coronato magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejus anno primo.