« »
 
[]« Consultores » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 529c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULTORES
CONSULTORES, quorum electio et officium sic exponuntur in Litteris Philippi III. Fr. Regis apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 307 :
De centum vero prædictis Paribus eligentur viginti quatuor assensu centum Parium, qui singulis annis renovabuntur, quorum duodecim Eschevini vocabuntur, et alii duodecim Consultores. Isti viginti quatuor in principio sui anni, jurabunt se servaturos jura sanctæ Ecclesiæ, et fidelitatem Domini Regis, atque justitiam, quod et ipsi recte judicabunt secundum justitiam suam, quod et siquidem Major forte celari præceperit, celabunt, hoc quicumque dixerit a suo officio deponetur, et in Communiæ misericordia remanebit. Major vero et duodecim Eschevini convenient bis qualibet ebdomada, pro Civitatis vel Castelli Fales. negociis, et si in aliquo agendo dubitaverint de duodecim Consultoribus, quot voluerint convocabunt, eorum consilio super hoc fruituri ; et duodecim Consultores cum Majore et Eschevinis [] quoque sabbato simul erunt, et quaque quindena die Sabbati, similiter omnes simul Pares. Quicumque vero omnium prædictorum ad dies, ut prædictum est, sibi constitutos antequam prima cantetur, sine submonitione cum aliis non affuerit Paribus, si sit Eschevinus pagavit quinque solidos ad negotia Civitatis Rothomag. vel Castelli Fales. et Consultor absens tres solidos, et sic de aliis Paribus duos solidos, nisi idoneam excusationem die præcedenti Majori notam fecerit... Si quis Eschevinorum, Consultorum seu aliorum Parium diebus sibi constitutis, postquam pro recto faciendo cum aliis sederit, si sine Majoris licentia sedem suam consiliandi causa reliquerit, pagabit xii. denarios, octo scilicet Urbi Rothomag. vel Castello Fales. et quatuor Clericis et servientibus.
P. Carpentier, 1766.
Iidem qui alibi Adsessores vel Adjutores nuncupabantur, Consultores dicti quod Officiales municipales consiliis adjuvarent.