« »
 
[]« Consultus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 530a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULTUS
CONSULTUS, Consilium. Dipl. Caroli, C. ann. 863. apud Hemer. in Aug. Viromand. pag. 28 :
Ita duntaxat ut nullus in reliquum tempus abbas aut ejus villicus de eisdem rebus quidquam aliter usurpando vendicet ; sed tantum cum Consultu ejus.
Charta Almar. archiep. Aquens. ann. 1002 :
Tandem sumpto Consultu, magno quidem resultu, prædictus præsul ac clericatus cunctus dedere conlaudantes sibique confirmantes.
L. Favre, 1883–1887.
Noluit enim inibi principari quo Deus clavigerum regni celestis et summum principem apostolorum unde versalem delegit rectorem ecclesiarum, sed Constantinopolim senatorium Consultum atque patricium secum pariter finetenus commigravit. (Diploma Lotharii, ann. 967. mus. arch. dep. p. 33.)
P. Carpentier, 1766.
Consultus Regius, Consessus Consiliariorum regiorum. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1120. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 322 :
Te quoque, sancte vir et venerabilis Bernarde, tuosque successores abbates Tironenses ex domo, familia et Consultu regiis in perpetuum esse volumus, et eorum qui de domo, familia seu Consultu regiis sunt, libertatibus, prærogativis, privilegiis suis et immunitatibus gaudere in perpetuum largimur.
Vide Consilium 2.