« Contacium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 530b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTACIUM
CONTACIUM. Κοντάϰιον duo significat apud Græcos ; Hymnum
brevem sic dictum a voce Κοντός, Parvus, eo quod paucis
laudes alicujus Sancti vel Festi complectatur : et tenuem membranam, rotundo ligno, quasi
jaculi fragmento (ϰοντῷ) circumvolvi
solitam. De hujusmodi rotulis hæc habet D. Bern. de Montfaucon Palæographiæ Græcæ
pag. 53 : Est vero Contacium brevis baculus, ut plurimum palmæ longitudine, cui hæret
obvoluta miræ longitudinis charta membranea, ex multis foliis consequenter agglutinatis
confecta, ubi descripta sunt orationes et officia Sacerdotibus recitanda, cum Sacra
administrant. Sunt porro Contacia ex utraque folii parte descripta, ita ut cum ad primæ
paginæ lectionem ineant, pergantque donec ad baculum, unde ab altera pagina legere orsi
sunt, denuo recurrant. Vide Glossarium mediæ Græcitatis.