« »
 
CONTERNARE 1, CONTERNARE 2.
[]« 1 conternare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 532c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTERNARE1
1. CONTERNARE, Conternatio. Higenus de Limitibus agror :
Quod si illis permissum erit, ut inter convenientes Conternentur, Conternati sortiri debebunt, qui tres primam Centuriæ sortem accipere debeant. Conternationum factarum singula fratribus nomina inscribemus, etc.
Sic Conternatio fuit sors ea quæ in tres partes dividebatur. Gloss. Lat. Græc. : Conquaternat, ζευγνύει ϰατὰ τεσσάρων.
[]« 2 conternare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 532c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTERNARE2
2. CONTERNARE. Vitulam Conternantem, apud Isaiam cap. 15. v. 5. Hierem. cap. 48. v. 14. Μόσχον τριετίζουσαν vertunt Græci Interpretes. Conternans, dicitur ille qui est in completione tertii anni : unde dicitur Conternans, quasi complens tertium annum, quasi triennis, vel trium annorum existens. Unde Isaias cap. 15. Vectes ejus usque ad Segor vitulam Conternantem, id est, vitulam trium annorum : vel Segor civitatem parvam dicit vitulam Conternantem, id est, robustam : quia secundum Glossam, animalia sunt robusta tertio anno, sicut homo in trigesimo anno. Hierem. cap. 48. dicitur : A Segor usque ad Oranaim vitulam Conternantem. Ubi quidam libri falsi habent, vitulam Consternantem ; et secundum Papiam, Conternans est vitula tertium annum agens. Joan. de Janua. Vide S. Hieronymum in Epitaphio S. Paulæ.