![[]](img/image.png)
2. CONTERNARE. Vitulam Conternantem, apud Isaiam cap. 15. v. 5. Hierem. cap. 48. v. 14.
Μόσχον τριετίζουσαν vertunt Græci Interpretes.
Conternans, dicitur ille qui est in completione tertii anni : unde dicitur Conternans, quasi complens tertium annum, quasi triennis, vel trium annorum existens. Unde Isaias cap. 15. Vectes ejus usque ad Segor vitulam Conternantem, id est, vitulam trium annorum : vel Segor civitatem parvam dicit vitulam Conternantem, id est, robustam : quia secundum Glossam, animalia sunt robusta tertio anno, sicut homo in trigesimo anno. Hierem. cap. 48. dicitur : A Segor usque ad Oranaim vitulam Conternantem. Ubi quidam libri falsi habent, vitulam Consternantem ; et secundum Papiam, Conternans est vitula tertium annum agens.Joan. de Janua. Vide S. Hieronymum in Epitaphio S. Paulæ.