![[]](img/image.png)
CONTIFICIUM, vox Circi, cum bestiæ contis conficiuntur, aut figuntur : unde et
quidam Contifigium legunt apud Vopiscum in Probo, ubi de leonibus in Circo :
Qui omnes Contificiis interempti sunt.Lampridius in Commodo :
Virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum Conto transfigeret.