![[]](img/image.png)
CONTIMINATUS, an non Contaminatus, Corruptus, violatus ? Præceptum Ottonis III. Imp. pro
Monasterio S. Maximini circiter ann. 1000. apud Mart. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 361 :
Quicumque autem hujus nostræ auctoritatis, concessionis et potestativæ perdonationis contradictor et violator in aliqua re exstiterit ; sciat se componere nostrum bannum, ita sicut ille qui mercato Moguntiæ, Coloniæ et Treviris contracto et Contiminato damnatus fuerit.