« »
 
[]« Continentes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 534a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTINENTES
CONTINENTES, Græcis ἐγϰρατεῖς, dicti potissimum, qui et in castitate vivunt, et a sæcularibus prorsus abstinent : est enim continentia, (ἐγϰράτεια) ut ait Clemens Alexandr. lib. 3. Strom. neglectus corporis juxta factam Deo professionem, quæ non solum versatur circa castitatem, sed etiam circa alia omnia, quæ prave desiderat anima, necessariis non contenta, etc. quam ἐγϰράτειαν, profitentur Monachi. Hesychius, ἐγϰράτεια, ἄσϰησις. S. Hieronymus Epist. 24. ad Marcellam :
Nos quia serica veste non utimur, Monachi judicamur : quia ebrii non sumus, nec cachinno ora dissolvimus, Continentes vocamur et Tristes.
Præsertim tamen Continentium vocabulo intelliguntur viri qui ab uxoribus, et feminæ vicissim quæ a maritis abstinent. Ita S. Epiphanius hæresi 59. et in Expos. fidei. Tertullianus lib. de Præscr. cap. 40 :
Habet et Virgines, habet et Continentes diabolus et Marcion.
Et S. Gregorius Nazianz. :
Ὁ μὲν ἀλλότριος εὐνῆς, ἴσος ἀγγέλοις ὐπάρχει, ὁ δὲ τὴν ἐγϰράτειαν ἀσϰῶν μετὰ παρθένων τετάχθω.
Ruffinus Aquileiensis lib. 2. in S. Hieronymum :
Nam Porphyrius te docuit de Christianis male loqui, concidere Virgines, Continentes,[] Diaconos, Presbyteros, etc.
Zachæus lib. 3. Consultation. cap. 3 :
Quidam etiam velut in postremo sectæ istius gradu parva observatione contenti, tantum cœlibes vivunt, ut nunquam experti matrimonia respuentes, vel amissorum recordatione commoniti, secunda, si prima habuere, devitant, etc.
ubi multa de hoc vivendi genere. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei :
Quomodo igitur talis ipsos pœnitentiam se egisse non pœnitet ? Sicut etiam illos de conversione ac Deo aliquid cogitasse, qui a conjugibus propriis abstinentes, a rerum alienarum pervasione se non abstinuerunt, et cum profiteantur Continentiam corporum, in incontinentiam debacchantur animorum. Novum prorsus est conversionis genus, licita non faciunt, illicita committunt, temperant a concubitu, et non temperant a rapina.
Lex 20. C. Th. de Episc. (16, 2.) :
Ecclesiastici, aut ex Ecclesiasticis, vel qui Continentium se volunt nomine nuncupare, viduarum ac pupillarum domos non adeant.
Similia habentur in Concilio Carthag. III. can. 25. Horum præterea meminit Novella Majorani de Test. Clericor. ut et S. Augustinus lib. 5. Contra Faustum cap. 9 :
Quam multi Continentes in Ecclesia et Monasteriis, victum et tegumentum commune habentes, et in his ipsis professionibus multi fallaces.
Et Serm. 53. V. D. cap. 8 :
Sunt Continentes humiles, sunt et superbi, etc.
Idem Serm. de Tempore 248 :
Continentia et sobrietas non in sola integritate carnis consistit, sed etiam in cultu et ornatu, vita pariter et moribus consistit.
Vita S. Sulpitii Pii Episc. Bituricensis cap. 5. n. 23 :
Monasterium... in quo virginum ac Continentium feminarum incluserat agmen.
Mox :
Quæ dum sapientiæ studio semper vestiunt, non solum corpora, sed et animas virginitati consecrant. præparantes vasa munda ad sapientiam, ex quibus divini verbi concubitus sanctos et immortales expetunt.
Vide S. Cyprianum Epist. 62. et lib. de Disciplina et habitu virgin. Possidium in Vita S. Augustini cap. 28. ipsum S. Augustinum de Urbis excidio cap. 2. lib. de Utilitate credendi cap. 17. S. Ambros. lib. 6. Hexaemer. cap. 5. etc. Veneris Continentiam dixit Curius Fortunatus lib. 3. de Arte Rhetor. Continentiam supercilii Hieronymus ad Marcellam, id est, Christianorum ab omni fastu continentiam ; Continentiam vovere, Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 9.
P. Carpentier, 1766.
Calendar. Ms. eccl. Camerac. fol. 44. v°. in mense Nov. :
Festum Helisabeth Continentis.
Quos vero Continentes Latini, ἐγϰρατεῖς Græci vocant : iidem ipsis Græcis ἀσϰηταὶ appellati. Ita τάγμα τῶν ἀσϰητῶν, in Concilio Laodiceno can. 24. Idem Concilium can. 30 :
Οὐ δεῖ ἱερατιϰοὺς, ἢ ϰληριϰοὺς, ἢ ἀσϰητὰς, ἐν Βαλανεὶῳ μετὰ γυναιϰῶν ἀπολούεσθαι.
Quibus locis ἀσϰηταὶ, Continentes dicuntur Dionysio Exiguo et Isidoro Mercatori. Joan. Phocas in Descript. T. S. cap. 11 :
Καὶ διαφορὰ οἰϰήματα ϰαὶ ϰελλία εἰς ἀσϰητῶν ϰαταμονάς.
Gloss. Græc. Lat. : Cœlibes, ἄγαμοι, ἀσϰηταί.
Continentes dicti præterea Fratres et Sorores Tertii Ordinis Fratrum Minorum, instituti ab ipso S. Francisco, qui et de Pœnitentia nuncupabantur, in Bullis Joannis XXII. PP. ann. 1319. et 1320. apud Waddingum.