« Conventionare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 545b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONVENTIONARE
CONVENTIONARE, Pactum, conventionem inire, paciscendo convenire, promittere, pacisci. Radulfus
de Diceto :
Omnes homines Scotiæ Conventionaverunt Regi, quod si, etc.Matth. Paris. :
Omnia, quæ Conventionavit Domino RegiBrompton :
Pro quibus Conventionavit Domino Regi de terris Baronum Northumbriæ 300. marcas dare.Epistola Henrici Regis Angl. ad Ludovicum VII. Franc. Regem apud Duchesnium tom. 4. pag. 584 :
Ego Henricus assecurabo Regi Francorum, sicut domino vitam suam et membra sua et terrenum honorem, si ipse mihi assecuraverit sicut homini et fideli suo vitam meam et membra mea et terras meas, quas mihi Conventionavit, de quibus homo suus sum.