« 3 conventus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 545c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONVENTUS3
3. CONVENTUS, Districtus, diœcesis Episcopi. Concilium Toletan. IV. can. 35 :
Sicut diœcesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii Conventum non adimit. Ideoque Basilicæ, quæ novæ conditæ fuerint, ad eum procul dubio Episcopum pertinebunt, cujus Conventus esse constiterit.Vide Gratianum 16. q. 2. Possessio. 16. q. 3. Sicut diœcesim, et Burchardum lib. 3. cap. 147. Ubi diœcesis est Ecclesia parochiana ; Conventus vero, diœcesis, seu districtus jurisdictionis Episcopalis. Adde can. 53. Occurrit passim in Chronico Idatii.