![[]](img/image.png)
CONVIVANTES, in Ecclesia Lugdunensi dicebantur Canonici, qui pro majoribus,
quos
percipiebant, redditibus, certum aliorum Canonicorum, Presbyterorum Clericorumque numerum
excipiebant hospitio et mensa. Scriptum de fundatione Ecclesiæ Lugdunensis :
![[]](img/image.png)
In Ecclesia Lugdunensi sunt viginti duo Canonici qui tenent hospitia, et quilibet ipsorum tres tam Presbyteros quam Clericos, et sunt nonnulli qui plures tenent, sub spe futuri præmii. Item sunt quindecim Canonici residentes qui non tenent hospitia, quia non habent xxx. lib. Viennenses in redditibus, sed comedunt cum aliis Convivantibus. Nam est consuetudo, quod nullus Canonicus debet tenere hospitium, quousque xxx. lib. Vienn. in redditibus fuerit assecutus ; postquam vero eas assecutus fuerit debet tenere hospitium cum numero Clericorum, ut Convivantes prædicti ; alias nihil perciperet ulterius. Item sunt in dicta Ecclesia quatuor Capellani qui Custodes appellantur, et quilibet ipsorum percipit medietatem portionis, quam percipit Canonicus Convivans. Et quando fit divisio terrarum, et quando quis personatum obtinens percipit septem libras, Canonici Convivantes percipiunt quilibet quatuor libras, et simplices Canonici quinquaginta solidos.