« »
 
COPULA 1, COPULA 2, COPULA 3.
[]« 1 copula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 555a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COPULA1
1. COPULA. Charta Communiæ Hamensis :
Nullus famulus Hamensis domini, neque Castellani, accipiat Copulam, aut funem in foro, nisi tantum bis in anno, in Martio videlicet et in Septembri.
Eadem Gallice :
Nus Sergans li Seigneur, ne li Castellain de Ham ne prenge Couplel ne corde au marquié, fors que tant seulement deux fois en l'an, etc.
Vide Cupla.
P. Carpentier, 1766.
Vinculum, quo canes venatici copulantur, inter præstationes a subditis debitas non semel occurrit. Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 147 :
Debet sex Copulas cordæ pro canibus copulandis, absque omni alia redibentia.
Alia ann. 1310. in Reg. 62. ch. 235 :
Radulphus et ejus hæredes unam Copulam ad canes in festo Penthecostes nobis annuatim reddere tenebuntur. Un Couple à chien,
in Ch. ann. 1315. ibid. Vide supra Coppla. Coupples vero, Tributum esse videtur, quod pro jure alligandi naves ad portum exigebatur, in Charta Phil. VI. ann. 1339. ex Reg. donor. ejusd. reg. Cam. Comput. Paris. fol. 163. r°. :
Le chargage et barrage, la chaucié, l'avalage et Coupples.
Et quidem Coupple et Couplet vocabant quidquid rem aliquam cum altera copulat et jungit. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. ch. 228 :
Un chappel à Coupples d'argent esmaillié.
Aliæ ann. 1447. in Reg. 179. ch. 49 :
Icellui Gallipaud mist son arbaleste au devant, qui retint et receut le coup ; et dudit coup fist descharner les Coupletz ou charnieres de ladite arbaleste.
Rursum aliæ ann. 1453. in Reg. 185. ch. 305 :
Le suppliant print icelle boete et arracha avec les mains le clou, qui tient la charniere ou Couplet du couvercle de ladite boete.
[]« 2 copula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 555a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COPULA2
2. COPULA. Vita S. Bernardini Episc. Senensis tom. 5. Maii pag. 275 * : []
Cum accepisset quod quædam devota mulier haberet partem bireti sancti viri, quam Copulam appellant, magna devotione conservatam.
An superior pars ab Armoricano Coppa, Apex ? Johannes in Vita S. Petri Damiani num. 46 :
Unde factum est inter cœtera, ut projicerent Copulas, quibus quasi quibusdam pileis capita contegebant.
Non dubitat Mabillonius sæc. 6. part. 2. SS. Benedict. pag. 264. quin legendum sit Cofulas, Tegmen capitis, de quo fuse in Cuphia ; erit forte qui retineat Copulas, quod etiam legatur in Vita sancti Bernardini mox laudata. Vide Cappula.
P. Carpentier, 1766.
Vide supra Coppa 4.
[]« 3 copula » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 555b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COPULA3
3. COPULA, Grex equorum. Jura Mauromonasterii ann. 1144. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 228 :
Stabularius, ut marshalcus abbatis, stabulo, famulis, equis, equitaturæ atque Copulæ abbatis præsideat ; quamdiu et ubi manere debeat juxte statuta disponat. Abbas in Copula sua a festo S. Georgii usque dum fenum secatur, 12. equos habeat euntes. Porro ut in posterum omnis rixa et contencionis reprimatur occasio, placuit litteris adnotare, quibus in locis Copula abbatis pasci debeat. A festo S. Georgii pascatur, etc.
Charta Adelbert. Archiep. Mogunt. ann. 1133. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 108 :
Hortos illos... pascuis nostræ episcopalis Copulæ addictos, ab omni Copulæ jure, et mariscalcorum potestate in perpetuum me absolvisse, etc.
Conf. Cupla 2. Hinc
L. Henschel, 1840–1850.
Coppelweida. Chart. ann. 1158. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 257 :
Et ut ipsi justitiam annualis pascuæ, quæ vulgari nomine Coppelweida dicitur, quam advocato debebant, deinde relaxatam haberent.
Hodie vero Germani dicunt Koppelweide non tam servitutem compascui, quæ alicui debetur, quam jus reciprocum compasculationis vicanorum, eodemque sensu effertur Koppelhut, Koppeljagd, etc. Vide Mittermaier. Princip. Jur. German. § 169.