« »
 
[]« 1 coralis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 559a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORALIS1
1. CORALIS. Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 35. de quadam lue, seu dysenterico morbo :
Ea vero quæ ex ore projiciebantur, colore croceo, aut certe viridia erant ; a multis autem adserebatur venenum occultum esse. Justiciores vero Corales, hoc est, Pusulas, nominabant.
Papiæ, Coralis, est regionarius, a χῶρος forte.
P. Carpentier, 1766.
An quod pustulæ in corde ortæ, vel quod sputa essent purpurei coloris, coralio similis ? ut nota D. Bouquet ad hunc locum tom. 2. Collect. Histor. Franc. pag. 253. []