« »
 
[]« 1 corba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBA1
1. CORBA, Corbanus, apud Hibernos idem sonat, quod apud nos Plebanus, Decanus ruralis, Archipresbyter, Chorepiscopus, unde et nomen sortitum videri quidam censent. Isidorus Moscovius de Majestate militantis Ecclesiæ lib. 1. cap. 13 :
Corbanatus, sive plebanatus, dignitas est... In matrice Ecclesia debet necessario esse, initiatus sacris Ordinibus, omnesque decimas pertinentes ad hanc debet habere, et beneficia adjuncta huic, ipsius sunt, eorumque conferentiam habet et præsentationem. Dictum hoc nomen quia populo et plebi Ecclesiasticæ matricis Ecclesiæ præsunt. Certum numerum Sacerdotum quasi Collegialium debet habere secum. Primum stallum vacuum in Ecclesia Cathedrali, et vocem in omni Capitulo tam publico quam privato. Inscribitur Romano Registro, ideoque dignitas est.
Comorbania sive Rectoria, in Chartis ann. 1406. et 1473. apud Spelmannum, Corbanatus, dignitas Corbæ. Colganus ad 17. Feb. in Vita S. Lomani ait, Comorbanum successorem significare. Vide præterea Jacob. Waræum in antiquit. Hibernic. pag. 91. 95. 152.