« »
 
[]« Corbecula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 560b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORBECULA
CORBECULA, Corbula, Corbis, Corbeille. Ermentarius lib. 3. de Vita et Translat. S. Philiberti cap. 19 :
Advehitur humeris hominum in quodam vasculo, quod Corbes dicitur, quædam femina, etc.
Cap. 27 :
Videres... aliquos carrucis, Corbeculis, sellis gestatoriis, atque scalis advehi.
Corbulus, Parvus corbis, apud Joan. de Jan. Gl. Græc. Lat. : Κόφινος, Corbis, hæc Corbula, qualus. Κουρϐούλας ἀμπελώνων, apud Joannem Cananum de Bello CP. pag. 189. vitium truncos vertit Allatius.
Corbelia, Corbula, ex Gallico Corbeille. Charta Guillelmi Episcopi Carnotensis ann. 1166. in Histor. Perticensi pag. 195 :
Durare autem forum dicitur, quamdiu tres Corbeliæ sutorum cum mercibus in foro invenientur.
Corbilla, in Charta pro Vicariis Bituricensib. ex Tabulario S. Sulpicii Bituric. :
Sutores non mittent Corbillas suas in foro sine jussu Vicarii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corbella. Index Redituum Monast. Corbeiens. :
Bolengarii debent Corbellas ad vindemiandam vineam.
Legitur etiam apud Thomam Madox in Formulari Anglic. pag. 27.
Corbillarios, seu Corbilliers, Canonicos Semipræbendatos in Ecclesia Andegavensi vocari auctor est Renatus Chopinus lib. 1. de Sacra politia tit. 3. num. 4. Macer in Hierolexico melius eos appellat Corbicularios, sic dictos, inquit, a Corbula, quæ apud Gallos idem est quod Rochetum Clericorum. Vide Itiner. Liturgicum editum ann. 1718. pag. 83. ubi de urbe Andegavensi. Reg. ejusd. eccl. ad ann. 1443. 6. Mart. ex Vita Math. Menag. pag. 93 :
Super causa mota inter ipsum et Corbicularios, etc.